# Dialogus 1.119-130

Abelard, Dialogus, 1.119 to 1.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.119

Christianus: Esto, ut aestimas, sed hoc, quaeso, aperi, utrum hoc modo voluptatem intelligentes ab eis, qui virtutem nominant, sensu etiam sicut et verbis dissident. Philosophus: Nulla aut parva, quantum ad sententiae summam, est eorum distantia. Hoc ipsum virtutibus polIere est hanc animae tranquillitatem habere et e converso. Christianus: Una itaque sententia est utrorumque de summo bono, vero nuncupatio diversa; ac sic duae illae, quae videbantur de summo bono, sententiae ad unum sint redactae. Philosophus: Sic aestimo. Christianus: Et quam, rogo, viam ad hoc summum bonum, id est virtutem, perveniendi constituebant? Philosophus: Ipsum prorecto moralis lectionis studium vel domandae carnis exercitium, ut bona in habitum solidata voluntas virtus dici queat. Christianus: Et quem esse beatum definiunt? Philosophus: Beatum quasi bene aptum dicunt, hoc est in omnibus bene et facile se agentem, ut idem sit scilicet beatum esse, quod bonis moribus, id est virtutibus, pollere. Christianus: Numquid de immortalitate animae et quadam futurae vitae beatitudine quidquam aestimant et eam pro meriris suis exspectant? Philosophus: Ita equidem, sed quid inde? Christianus: Numquid illius vitae beatitudinem iudicant maiorem, ubi videlicet eos susceptos nullus affiiget passionis dolor, ut ibi potius quam hic summum hominis bonum et veram beatitudinem exspectemus? Philosophus: Quies quidem illius vitae maxima est ab omni, ut dixisti, passione immunis, sed, cum afflictio cessat, nequaquam augeri beatitudinem dicunt, nisi virtus excrescat; nec quisquare ab eis beatior fieri dicitur, nisi virtute melior efficiatur; hoc ipsum quippe, ut dixi, definiunt beatum esse, quod est virtutibus pollere. Unde et quislibet, dum pro iustitia patitur et patiendo amplius mereri dicitur, aeque beatus in tormentis, ut ante dicitur, quia aeque bonus. Quamvis enim virtus eius nunc magis quam prius appareat, nequaquam tamen ex tormento crevit, sed ex tormento, quanta erat, apparuit. Absit enim, ut quaecumque ad corporalem vel quietem vel afflictionem pertinent, beatitudinem nostram vel augeant vel minuant, si in eodem proposito virtus mentem custodiat. Ipse quidem Christus vester numquid patiendo suam minuit beatitudinem aut resurgendo auxit? Nequaquam igitur, quia illic cessant corporales istae afflictiones, nos ibi censeas futuros beatiores, si futuri non sumus meliores.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
