# Dialogus 1.144-149

Abelard, Dialogus, 1.144 to 1.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.144

Philosophus: Sic profecto nostris visum est maioribus, sicut in secundo Rhetoricae suae M. Tullius plenius exsequitur. Sed profecto cum dicitur: Virtus propter se ipsam, non propter aliud expetenda, non omnino merces meritorum excluditur, sed terrenorum intentio commodorum removetur. Alioquin virtutum finem, id est causam finalem non bene constitueremus beatitudinem, sicut in secundo Topicorum suorum Boetius vester Themistium secutus commemorat. Ibi quippe cum de loco a fine subiceret exemplum: "Si beatum", inquit, "esse bonum est, et iustitia bona est." Hic enim, ait, finis est iustitiae, ut, si quis secundum iustitiam vivat, ad beatitudinem perducatur. "Ecce hic aperte monstrat beatitudinem in retributionem iustae vitae positam esse et nobis intentionem iuste vivendi esse, ut ad illud perveniamus. Quam, ut arbitror, beatitudinem Epicurus voluptatem, Christus vester regnum coelorum nominat. Quid autem refert, quo nomine vocetur, dummodo res eadem permaneat nec sit beatitudo diversa nec juste vivendi philosophis quam Christianis intentio praeponatur alia? Ut enim vos sicut et nos hic vivere iuste disponimus, ut illic glorificemur, et contra vitia pugnamus, ut meritis virtutum illic coronemur summum illud scilicet bonum pro mercede adepti. Christianus: Immo longe, quantum percipio, nostra in hoc et vestra intentio quam merita sunt diversa, et de ipso quoque summo bono non modice dissentimus. Philosophus: Id, obsecro, si vales, aperias. Christianus: Nemo recte summum bonum dicit, quo maius aliquod invenitur. Quod enim inferius vel minus est aliquo, id nullo pacto supremum vel summum dici potest. Omnem vero beatitudinem vel gloriam humanam longe et ineffabiliter a divina transcendi constat. Nulla igitur praeter illam recte summa nuncupanda est; aut praeter ipsum nihil iure summum bonum dicitur. Philosophus: Non hoc loco absolute summum bonum, sed summum hominis bonum intendimus. Christianus: Sed nec summum hominis bonum recte dicimus, quo maius aliquod hominis bonum reperitur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
