Latin
1.150 to 1.156
Abelard, Dialogus 1.150-156
Not analysed yet
Philosophus: Ita profecto liquet. Christianus: Quaero igitur, an in illa beatitudine alius alio beatior sit, sicut hic alterum alio iustiorem vel sanctiorem esse contingit, ut videlicet secundum diversitatem meritorum sit et remuneratio diversa. Philosophus: Quid si ita est? Christianus: Immo, quia ita est, oportet concedas alium ibi hominem alio beatiorem effici nec per hoc eius hominis beatitudinem, quae minor est, nequaquam summum hominis bonum esse nuncupandum. Unde nec illum, qui minus alio beatus est, iam beatum dici convenit. Summum quippe bonum id definisti, quo cum quisque pervenerit beatus est, aut igitur illum, qui alio ibi minor est, summum bonum adeptum esse concesseris, aut eum minime beatum esse concesseris, sed eum tantummodo, quo nemo ibi sit beatior. Si enim id quod adeptus est, eum beatum efficit, profecto iuxta suprapositam definitionem summum bonum illud dici convenit. Philosophus: Sustine paululum, obsecro, et attende, quid nunc interrogationi novissimae subiecerim. Quem etiam maledicta corrigere licet, cum ad inquisitionem veri, non ad ostentationem ingenii, sicut dictum est, conferamus. Christianus: Approbo et concedo, quod dicis. Non enim nobis circa inquisitionem veritatis penitus occupatis more puerili vel importunae declamationis corrixari convenit nec, si qua minus provide conceduntur, hinc eum, qui doceri vel docere intendit, erubescentiae inferendae occasionem sumere, ubi etiam argumentandi gratia liceat nonnumquam concedere falsa. Omnem itaque licentiam vel mutandae penitus vel corrigendae sententiae damus. Philosophus: Memento, inquam, quid dixerim, et conditionis appositae recordare, ubi videlicet dictum est: Quid si ita est? Multis namque philosophorum visum est omnibus bonis hominibus omnes simul inesse virtutes nec eum ullatenus bonum censeri, cui virtus aliqua desit, ac per hoc omnium bonorum hominum nec in meritis vitae nec in beatitudinis remuneratione ullam esse distantiam. Quod si forte ita sit, eadem omnibus beatitudo retribuitur, et omnes aequaliter summum bonum adepti pariter fiunt beati. Quam patenter sententiam Tullius in secundo De officiis libro his verbis profitetur: "Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad fidem faciendam. Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior detracta opinione probitatis. Quam ob rem intelligentiae iustitia coniuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum poterit, sine iustitia nihil valebit prudentia. Sed, ne quis sit admiratus, cur, cum inter omnes philosophos constet, a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse: alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad omnes accommodatur oratio. Quam ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur." Qui etiam in Paradoxis non solum in virtutibus bonos, verum etiam in peccatis ita aequat malos, ut omnia peccata paria esse astruat.