# Dialogus 1.157-159

Abelard, Dialogus, 1.157 to 1.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.157

Christianus: Nunc primo te importunum impudenter fieri et corrixari magis quam philosophari video. Quippe ne ad confessionem manifestae veritatis cogi videaris, ad patentissimae falsitatis insaniam te convertis, ut omnes videlicet bonos aequaliter bonos, omnes reos aequaliter reos et omnes pariter eadem gloria vel poena censeas dignos. Philosophus: Siquidem in re, non in hominum opinione consistit, qui operum effectum magis quam morum qualitatem diiudicant atque remunerant et secundum ea, quae geri exterius videntur, alios iustiores vel fortiores sive meliores vel deteriores aliis iudicant. A qua profecto sententia nec vos longe esse arbitror, si vestram diligenter consideretis disciplinam. Omnes quippe virtutes, ut vester ille maximus astruit Philosophus Augustinus, uno nomine caritas comprehendit, quae sola, ut ipsemet ait, inter filios Dei et filios diaboli discernit. Unde et merito quodata loco meminit: "Ubi est caritas quidem, quod possit deesse? Plenitudo quippe legis est dilectio." Quam ipse, qui hoc dicit, Apostolus plenitudinem prosequens et tam mala inde removens quam ibi bona comprehendens ait: Caritas patiens est, benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam, etc. De qua etiam, cum inter cetera dicatur, quod omnia suffert vel omnia sustinet, utique et mortem; ut autem Christus meminit; Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Non ergo alius alio magis in caritate abundat, cum haec omnia caritas in se contineat et secum afferat. Quod si in caritate nemo alium transcendit, utique nec in virtutibus aut meritis, cum omnem, ut dicis, caritas complectatur virtutem. Christianus: Revera, si proprie virtus intelligatur, quae videlicet meritum apud Deum obtinet, sola caritas virtus appellanda est. Quae quidem pro eo, quod iustum efficit vel fortem seu temperantem, iustitia recte dicitur vel fortitudo sive temperantia. Sed sicut omnes, qui habent caritatem, non aequaliter ea succensi sunt, nec omnes prudentes aequaliter intelligunt, ita nec omnes iusti aequaliter iusti sunt, aut omnes aequaliter fortes vel temperantes. Et quamvis secundum specierum distinctionem omnes virtutes aliquibus inesse concedamus, cum videlicet unusquisque illorum sit iustus et fortis et temperans, non omnino tamen in virtutibus aut meritis eos esse pares annuimus, cum alium alio iustiorem vel fortiorem seu modestiorem esse contingat. Quamvis enim in praedictis speciebus virtutum singulos convenire ponamus, magna tamen est in individuis specierum differentia, cum huius maior quam illius sit iustitia vel fortitudo seu temperantia; sed cum caritas omnia, quae dixisti, conferat, non tamen singulis, quibus inest, omnia largitur. Sicut enim a natura omnia corporis commoda tribuuntur, sed non omnia omnibus, sic et in bonis animae seu virtutibus contingit, ut non omnes omnibus aequaliter ditentur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
