# Dialogus 1.160

Abelard, Dialogus, 1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.160

Unde volo, ut attendas, quam sit illa ratio infirma, immo vilissimum sophisma, quod videlicet ex aliorum opinione in Paradoxa praedictus inducit Philosophus, ut virtutes sicut et vitia pares in omnibus esse convincat, cum videlicet dixerit "bono viro meliorem non esse nec temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapienti sapientiorem." Etsi enim bono viro non sit aliquis melior, tamen aliquo bono viro melior est. Quid est enim aliud dicere de aliquo, quod sit melior bono, nisi quod sit melior quam bonus vir, quicumque ille sit? Non enim cum Deum homine dicimus meliorem, aliter intelligimus, nisi quod omnes transcendat homines. Sic etiam cum tamen aliquem bonum dicimus virum bono viro meliorem, id est, quam bonus vir sit vel quam sit aliquis vir bonus, non aliter accipiendum videtur, nisi generaliter omnibus bonis viris ille praeponatur. Quod omnino falsum est, cum ipse etiam sit aliquis bonorum virorum. Si enim melior sit quam bonus vel quam sit aliquis bonus vir, consequens videtur, ut neque bonus vir neque aliquis bonus vir sit adeo bonus, sed si quis bonus sit, eo minus sit bonus. Multum itaque referre videtur, si quis dicatur melior aliquo bono viro, et melior, quam sit aliquis bonus vir. Et hic quidem sophismatis laqueus in omni incidere comparatione potest, ut quemadmodum omnes bonos aequaliter bonos probare conantur, ita quoslibet pulchros, cum videlicet nemo pulcher sit pulchrior pulchro simpliciter scilicet et generaliter, licet sit pulchrior alio pulchro. Quis denique, qui non intelligat, quam insanissimum sit dicere omnia peccata paria esse? Sive enim peccatum in voluntate sive in operatione constituas, clarum est inmalishominibus alium alio habere nequiorem voluntatem et amplius nocere sive deterius agere. Voluntas quippe ad actum perducit, et cum facultas nocendi datur, amplius hic quam ille nocet vel magis aliquem iustum persequitur, quia plus eum odit et affligere cupit. Similiter nec omnes boni aequaliter prosunt vel prodesse volunt. Ex quo liquidum est nec bonos pares invicem nec malos existere nec eorum merita aequari debere, ut remuneratio quoque par esse intelligatur. Praeterea si stultorum opinione postposita probatorum philosophorum excellentia de virtutibus dogmata consideres et disertissimi viri Plotini diligenter quaternariam virtutum distinctionem attendas, alias videlicet politicas, alias purgatorias, alias purgati animi, alias exemplares dicentis, ex ipsis statim nominibus et earum descriptionibus confiteri cogeris plurimum in virtutibus homines differe. Quam etiam differentiam ipse, de quo nobis obiecisti, Apostolus non praetermittens, cum de continentia et indulgentia nuptiarum loqueretur, ait: Volo omnes homines esse sicut meipsum. Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius sic, etc. Qui etiam secundum quali tatem virtutum vel meritorum praemia futurae vitae distinguens, Differt, inquit, stella a stella in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum. Et alibi: Qui parce seminat, parce et metet. Quod vero plenitudinem legis caritatem esse dixit, hoc est per caritatem legem adimpleri, non omnes in caritate pares esse convincit, cum supra mandatum caritas se extendat. Unde et illa est Veritatis adhortatio: Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus; quae debuimus facere, fecimus. Hoc est, pro modico reputetis, si hoc solum impleatis, quod ex praecepto debetis, nisi videlicet debito praecepti aliquid ex gratia superaddatis, et hoc est, quod dicit: quod debuimus facere, fecimus. Ac si videlicet diceret: Quia in expletione praeceptorum debita tantum solvimus et quasi necessaria, non gratuita operamur. Cum vero aliquis ad eminentiam virginitatis transit, praeceptum utique in ea transcendit, ad quam ex praecepto non cogitur. Unde idem meminit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Sed in his etiam, qui legem adimpleverint nec transcenderint, impar esse caritas potest, cum in eodem videlicet opere maior huius quam illius sit caritatis affectus. Quod etiam obiectum est ex illo Augustini dicto: "Ubi est caritas, quid est, quod possit deesse", etc., nemo est, qui sic eum accepisse hoc aestimet, ut omnes omnibus in virtutibus et meritis unire velit; quod tam Dominum quam Apostolum secutus fere ubique contradicit. Tale est utique, quod ait: quid est, quod possit deesse ad salutem, sed non ad virtutum perfectionem? Nemo quippe cum illa perit, sed non omnes in illa aequantur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
