# Dialogus 1.161-163

Abelard, Dialogus, 1.161 to 1.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.161

Philosophus: Ne gravet te, oro, multas nos sententias seu opiniones inducere, ut ex omnibus veritatem rationum possimus eligere. Qui enim, quem adhuc ignorant, locum vestigant, multas explorare coguntur vias, ut rectiorem valeant eligere, sicut nunc summum inquirendo bonum facere compellor, dum videlicet maiorum nostrorum sententias vel propriam, a te invitatus, propono. Christianus: Non gravaret, si tale quid pro sententia induceretur, quod si verum non esset, aliquid saltem probabilitatis haberet. Non enim, quod patenter falsum est, aliqua refelli ratione opus est. Philosophus: Quid si summum hominis bonum dicamus statum illum futurae vitae comparatione tantum bonorum praesentis vitae?Namet cum vos nobis duos fines a Deo propositos dicatis, summum videlicet bonum in coelo vel summum malum in inferno, non aliter hoc accipitis, nisi quantum ad vitae praesentis statum bonum vel malum. Sex quippe hominum status nobis ratio suggerit, tres videlicet in hac vita et secundum hos tres similiter alios in futura. Primus quippe hominis status est, in quo nascitur, dum nondum in eo excitata ratione liberum est adeptus arbitrium, ut, secundum quod elegerit, bonus homo vel malus dicendus sit, quamvis ipse bona res vel bona sit substantia sive creatura. De hoc quidem priore statu hominis, cum ad discretionis aetatem ipse perductus, scienter se ad bonum sive ad malum inclinaverit, iam bonus ipse homo vel malus effectus bonum hominis statum vel malum ingressus est. Primus quidem homini status quasi indifferens nec bonus videlicet nec malus proprie dicendus est, secundus, si ad virtutes conscenderit, bonus, si ad vitia descenderit, malus. Sic etiam futura vita tres habet status: Unum quidem quasi indifferentem, nec beatum proprie, sed nec miserum, qui videlicet eorum est, quorum etiam in hac vita indifferens, ut diximus, status exstitit omnibus videlicet destitutus virtutibus et meritis nondum excitata hominis ratione, alium vero pro meritis optimum et alium pessimum. Hos autem duos comparatione duorum aliorum praesentis vitae, qui eos promerentur, summum bonum et summum malum dici arbitror, eo quod nihil adversi vel prosperi eis sit admixtum, cum alios duos talibus constet esse permixtos, ut nec boni nec mali puritas insit eis.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
