# Dialogus 1.171-176

Abelard, Dialogus, 1.171 to 1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.171

Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Saepe enim modum excedentes, dum nobis temperantes esse videmur, temperantiae terminos transgredimur, ut, dum sobrietati studemus, immoderatis ieiuniis nos affligamus, et dura vitium domare cupimus, ipsam exstinguamus naturam et sic in multis excedendo pro virtutibus finitima ipsis vitia statuimus. Unde merito postquam dictum est "firma", subiunctum est "moderata". Cui profecto rationi ipsam prudentiae rationem praeesse necesse est, quam virtutum, ut diximus, matrem nominant, hoc est originem ipsarum atque nutricem. Per hanc enim nisi virtutes praenoscamus et eas diligenter non solum a contrariis et manifestis, verum etiam a finitimis vitiis discernere valeamus, nequaquam eis, quas ignoramus, habendis vel conservandis operam damus. Unde quicumque his consummatus est virtutibus, ei prudentia inesse necesse est, per quam videlicet et iustitia, quae merita dispensat, quid cuique debeatur, sciat. Fortitudo in suscipiendis periculis vel laboribus tolerandis discretionem habeat, temperantia, ut dictum est, in concupiscentils reservandis moderationem. Constat igitur in his tribus, quas diximus, virtutibus, quibus prudentia deesse non potest, hominem consummari et in bonis perfici. Nunc vero ipsarum species seu partes superest distinguere, quo diligentius eas agnoscamus et earum doctrinam per singula prosequendo verius iudicemus. Christianus: Immo, quia sic placet et placere oportet, id fieri optamus. Philosophus: Ad iustitiam itaque, quod suum est, unicuique servantem, ut succincte dicam, pertinent reverentia, beneficentia, veracitas, vindicatio. Quid sit reverentia. Reverentiam eam partem iustitiae dicimus, per quam omnibus debitam venerationem exhibere spontanei sumus, tam videlicet Deo, quae religio dicitur, quam et hominibus potestate vel aliquo merito dignis, quae observantia vocatur. Hic igitur oboedientiae virtutem constat includi, qua videlicet praeceptis superiorum obtemperando hinc quoque illis honorem deferimus, quod rationabilia eorum instituta nequaquam contemnimus.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
