Latin
1.177 to 1.185
Abelard, Dialogus 1.177-185
Not analysed yet
Quid beneficentia. Beneficentia vero est, per quam necessitudinibus hominum opem debitam afferre prompti sumus vel indigentibus scilicet necessaria dando, quae largitas dicitur, cum in superfluis prodigalitas consistat, vel violenter oppressos liberando, quae clementia vocatur. Misericordiam autem, a miseris ita vocatam, maiores nostri vitium potius et quandam infirmitatem animi quam virtutem dixerunt, per quam videlicet aliis eo tantum, quo affliguntur, naturaliter compatiendo subvenire cupimus. Clementia vero nonnisi rationabili affectu ad subveniendum aliquibus fertur, nec tam, quod affliguntur, quam, quod injuste affliguntur, attendit, ut iniustitiae obviando iustitiae obtemperet. Alioquin iustitiae non sunt opera, quando aliis subvenimus, nisi in hoc sua cuique reddamus. Sed et cum virtus habitus sit animi, quem, ut ex superioribus liquet, per applicationem vel studium magis quam per naturam haberi constat, nequaquam talis compassio naturalis ad virtutes referenda est, per quam videlicet ipsis etiam reis in afflictione positis humano quodam vel carnali, non rationabili affectu, subvenire satagimus in hoc potius iustitiae adversantes, ne illis debitae reddantur poenae. Denique, quicquid accidat, dolori animum submittere, infirmitatis potius quam virtutis est et miseriae quam beatitudinis et perturbatae, non quietae mentis. Cum enim nihil sine causa Deo cuncta optime disponente fiat, quid accidit, und iustum tristari vel dolere oporteat et sic optimae dispositioni Dei, quantum in se est, contraire, quasi eam censeat corrigendam esse? Quid sit veracitas. Veracitas est, per quam e a, quorum nos debitores pollicendo efficimur, observare studemus. Non enim si, quod non oportet, promittimus, rei efficimur id non implendo, cuius nos debitores mala promissio nequaquam fecit. Qui enim, quod promittendum non fuit, exsequitur,malioperis geminat effectum, cum perversae scilicet promissioni perversum adiungit factum nec cessando ab opere malam promissionem eligit corrigere. Quid vindicatio. Vindicatio est ille constans affectus, per quem illatismalisdebita inferatur poena. In singulis autem his quattuor iustitiae partibus illud, quod in definitione praemisimus, "communi scilicet utilitate servata" subintelligendum esse constat. Hunc enim operum nostrorum, ut supra quoque meminimus, finem esse convenit, ut non tam propria quam communia quaerat quisque commoda nec tare sibi quam omnibus vivat, iuxta illud videlicet, quod in laude Catonis Lucanus decantat: Uni quippe vacat studiis odiisque carenti, Humanum lugere genus . . . Item . . . Hi mores, haec duri immota Catonis