# Dialogus 1.186-195

Abelard, Dialogus, 1.186 to 1.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.186

Secta fuit, servare modum finemque tenere Naturamque sequi patriaeque impendere vitam Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. Et post aliqua: . . . Urbi pater est, urbique maritus. In commune bonus. Quippe quod propriis quis intendit commodis, naturae est infirmae, quod alienis, virtutis egregiae. Et parvi suam aestimare vitam debet, qui unius sui curam gerens propriis contentus est commodis nec aliorum sibi meretur gratiam et laudem. Imitari quisque pro modulo suo Deum debet, qui, cum nullius egeat, sui minime curam, sed omnium agit nec sibi necessaria, sed omnibus ministrat, totius mundanae fabricae tamquam unius magnae rei publicae procurator. Sunt, qui partes iustitiae ampliori numero non rerum, sed nominum distinguentes plerasque a nobis uno comprehensas vocabulo pluribus distinguunt, et quod in toto conclusum est, in partes discernunt, pietatem scilicet erga parentes, amicitiam, id est benevolentiam erga eos, qui nos diligunt, ipsorum causa magis quam sperandi alicuius commodi, cum pari eorum erga nos voluntate, gratiam in remuneratione beneficiorum. Sed tria haec profecto beneficentiae supponi constat, per quam videlicet animus ad quaelibet debita beneficentia impendenda tam parentibus scilicet quam ceteris promptus est. De naturali sive positiva iustitia. Oportet autem in his, quae ad iustitiam pertinent, non solum naturalis, verum etiam positivae iustitiae tramitem non excedi. lus quippe aliud naturale, aliud positivum dicitur. Naturale quidem ius est, quod opere complendum esse ipsa, quae omnibus naturaliter inest, ratio persuadet; et idcirco apud omnes permanet, ut Deum colere, parentes amare, perversos punire, et quorumcumque observantia omnibus est necessaria, ut nulla umquam sine illis merita sufficiant. Positivae autem iustitiae illud est, quod ab hominibus institutum ad utilitatem scilicet vel honestatem tutius muniendam vel amplificandam aut sola consuetudine aut scripti nititur auctoritate, utpote poenae vindictarum vel in examinandis accusationibus sententiae iudiciorum, cum apud alios ritus sit duellorum vel igniti ferri, apud alios autem omnis controversiae finis sit iuratum et testibus omnis discussio committatur. Unde fit, ut, cum quibuscumque vivendum est, nobis eorum quoque instituta, quae diximus, sicut et naturalia iura teneamus.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
