# Dialogus 1.217-221

Abelard, Dialogus, 1.217 to 1.221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.217

De summo malo. Christianus: Quantum percipio, tam summum malum quam summum hominis malum non nisi poenas futuri saeculi pro meritis redditas intelligis. Philosophus: Ita utique. Christianus: At profecto poenae illae pro meritis collatae utique iustae sunt, quia iustum est sic eos punire, qui meruerunt. Quidquid vero iustum est, bonum esse constat. Poenae itaque illae, quas summum malum vel summum hominis malum nuncupas, sine dubio bonae sunt. Vide ergo, an id, quod bonum est potius quam malum, concedere videaris esse summum malum. Qua enim ratione summum malum vel summum hominis malum dicas, quod nullatenus malum sit, non video. Philosophus: Meminisse te oportet, a te ipso superius tam nostrorum quam vestrorum testimoniis ostensum esse omnem quoque afflictionem malum potius quam bonum esse. Non tamen ideo omnem esse malam concedendum arbitror; frequenter quippe generum permutatio in adiectivis nominibus sensum variat, ut aliud sit dicere poenam esse bonam et aliud dicere poenam esse bonum, id est rem bonam. Sicut aliud est dicere hanc aeream statuam esse perpetuam, quod falsum est, aliud eam esse perpetuum, id est rem aliquam, quae perpetua sit, quod verum est, utpote ipsum aes, cuius perpes et indeficiens est natura. Sed et cum omnis propositio compositum quoddam sit, non tamen omnem compositam dicimus, sed illam tantum, quae propositiones in partibus habet, hoc est hypotheticam, nec omnem dictionem compositam dicimus, quam esse rem compositam scimus, nec omnem dictionem, quam simplicem vocamus, esse rem simplicem concedemus. Sic igitur et cum poenam aliquam iustam aut bonam esse dicimus, eo scilicet, quod iustum sit aut bonum sic eum affligi, qui torquetur, non tamen ideo eam esse rem iustam aut bonam concedere cogimur. Vos quoque, cum omnem creaturam bonam esse ponatis, eo videlicet, quod nihil ex creatione Dei nisi bonum sit, nec hunc etiam hominem, qui malus est, creaturam esse negetis et per hoc eum, qui malus est, esse rem bonam annuatis, non tamen ideo eum esse hominem bonum recipitis. Nemo quippe hominum esse bonus dicendus est, nisi qui bonis adornatus est moribus. Bona autem res sive bona creatura dici potest etiam, quae irrationalis est et inanimata. Sed cum omnia Deus creasse bona dicatur et hic parvulus homo vel equus ab eo iam creatus sit, quamvis res bona creatus sit, non tamen bonus homo vel bonus equus iam creatus est, nec ipse Deus hunc parvulum, qui perversus est futurus, aut bonum hominem aut malum hominem creavit, sed bonam rem vel bonae naturae substantiam eum condidit, nec eum equum, qui numquam bonus est futurus, umquam bonum equum creavit, licet nonnullos equorum vitiosos creare videatur, qui videlicet in ipsa creatione sua vitium aliquod contrahere dicuntur, unde postmodum inutiles aut parum utiles fiant. Ipsos quoque homines naturaliter ex elementorum complexione in ipsa sua creatione nonnulla vitia contrahere constat, ut iracundi scilicet vel luxuriosi vel aliis irretiti vitiis naturaliter fiant.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
