# Dialogus 1.222-224

Abelard, Dialogus, 1.222 to 1.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.222

Sed neque illum fortassis angelum ceteris quasi luciferum praelatum, quem postmodum apostatasse dicitis, bonum angelum vel bonum spiritum condidit, quem numquam in veritate vel in dilectione Dei constitisse dicitis; et plerique vestrum caritatem semel habitam numquam fateantur amitti. Nullus quippe angelus sive spiritus aut etiam homo a dilectione Dei et vera caritate alienus bonus recte dicitur, sicut nec malus, quamdiu peccato caret. Si igitur angelus ille neque cum peccato neque cum caritate Dei creatus est, quomodo bonus adhuc angelus vel malus creatus esse dicendus est? Sic nec singuli homines, cum creantur nondum rationis compotes, aut boni homines autmalicreatione dicendi sunt, cum videlicet ipsa creatione sua, ut boni homines autmaliessent, non acceperint. Quorum etiam aliqui, cum aegrotativi vel stulti naturaliter fiant et diversis tam animi quam corporis vitiis occupati nascantur et omnes communiter homines creentur mortales, prorecto ex ipsa sua creatione substantia humanae naturae bona multorum particeps fit malorum. Ut enim Aristoteles meminit et manifesta tenet veritas, bono contrarium esse non potest nisi malum. Patet igitur tam mortalitatem quam cetera modo praemissa, cum quibus nascimur,malisesse connumeranda, cum eorum scilicet contraria nemo dubitet esse bona et quaedam vitia seu mala naturaliter ex ipsa creatione quibusdam bonis inesse substantiis, ut mortalitas homini, irrationabilitas equo. Quamvis enim mortalitas non dicatur vitium hominis, cum videlicet secundum eam nemo alio homine deterior sit, qua aequaliter omnes participant, quoddam tamen est vitium naturae in ipso homine, quoniam in hoc humana natura ab ea, quae immortalis est, deterior vel infirmior existit. Sicut igitur hominem quemlibet, quantiscumque vitils deturpetur, rem bonam esse concedimus, nec tamen ideo bonum hominem esse annuimus, ira e contrario quamlibet poenam rem esse malam profitemur, licet nonnullam esse bonam poenam ponamus. Vide itaque non esse consequens, ut, si bonam et iustam poenam summum hominis malum esse statuamus, ideo quod bonum est, summum eius malum esse concedamus. Etsi enim, ut dictum est, poena illa sit bona, non ideo bonum simpliciter, id est bona res est dicenda.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
