Latin
1.225 to 1.231
Abelard, Dialogus 1.225-231
Not analysed yet
Christianus: Esto modo, ut dicis, te videlicet ex concessis non posse argui, ut, quod bonum est, concedas summum hominis malum esse, quamvis poenam illam, quae bona est et iusta, summum illud malum esse non abnuas. Sed iterum quaero, cum tam culpa praecedens quam poena inde proveniens malum sit, quod horum deterius ac malus hominis malum dicendum sit: utrum videlicet culpa eius, quae hominem malum efficit, an poena, quae a Deo illata iustum in eo iudicium agit? Philosophus: Certe, ut aestimo, deterius hominis malum est culpa eius quam poena ipsius. Cum enim inter quaelibet mala illud alio maius esse non dubitetur, quod amplius Deo displicet et poena dignum est, quis non dubitet culpam deterius esse quam poenam culpae. Ex culpa quippe homo Deo displicet, unde malus dicitur, non ex poena, quae pro culpa irrogatur. Illa quippe iniustitia est, haec iustitiae debitus effectus et ex intentione recta proveniens. Patet itaque in homine id deterius esse, quod eum reum constituit, quam quod puniendo iustum in eo iudicium agit. Christianus: Cum igitur culpa hominis maius sit hominis malum quam poena ipsius, quomodo poenam hominis summum eius malum nuncupas, qua, ut dictum est, malus malum est culpa? Philosophus: Placet itaque, si nostram in hoc improbas opinionem, tuam super hoc audire sententiam, quid videlicet summum hominis malum censeas appellandum? Christianus: Illud utique, quod eum deteriorem efficere potest, sicut e contrario summum eius bonum, per quod eum meliorem effici constat. Philosophus: Et quae, obsecro, sunt illa? Christianus: Summum eius odium vel summa dilectio in Deum, per quae videlicet duo ei, qui simpliciter ac proprie summum bonum dicitur, displicere amplius vel placere nos constat. Quorum profecto utrumque post hanc vitam sequitur. Qui enim perpetuis et maximis cruciantur poenis, quanto se amplius his gravari sentiunt, tanto in eum, cuius puniuntur iudicio, ex ipsa desperatione veniae odio maiori inardescunt. Quem penitus non esse vellent, ut sic saltem a poena liberari possent, et ita longe deteriores ibi sunt odiendo, quam hic exstiterunt contemnendo.