# Dialogus 1.23-26

Abelard, Dialogus, 1.23 to 1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.23

Servus sum cuiusdam domini, et eum offendere vehementer timeo et multos habeo conservos eodem timore sollicitos. Dicunt illi mihi dominum nostrum quiddam praecepisse omnibus servis suis me absente, quod ego ignoro, quod et illi operantur et ad cooperandum me hortantur. Quid mihi laudas faciendum esse, si de eo dubitaverim praecepto, cui ego non interfui? Non credo vel te vel alium mihi consulere, ut servorum omnium consilio spreto sensum proprium sequens unum me sequestrem ab eo, quod illi communiter agunt et quod omnes praecepisse dominum testantur, maxime cum tale videatur praeceptum, quod nulla possit ratione refelli. Quid mihi necesse est de periculo dubitare, a quo possum securus existere? Si hoc Dominus praeceperit, quod multorum testimonio confirmatur et plurimum habet rationis, inexcusabilis omnino sum, qui non obedio. Si autem consilio vel exhortatione et exemplo conservorum deceptus, quod praeceptum non sit, operor, etsi operandum non fuerit, illis potius quam mihi est imputandum, quem ad hoc reverentia domini traxit. Philosophus: Certe tu ipse consilium aperuisti, quod requisisti, nemoque contra hoc discretus senserit, sed apta propositae similitudinis exemplum ad hoc, quod tendimus! Iudaeus: Multae, sicut ipse nosti, generationes praecesserunt, ex quo populus noster hoc Testamentum, quod sibi datum esse a Deo autumant, oboediendo custodierunt, et omnes pariter de observatione ipsius tam verbo quam exemplo posteros instruxerunt, et fere in hoc universus consentit mundus, quod haec nobis a Deo lex data sit. De qua, si quos forte non possumus incredulos cogere, nemo tamen est, qui hoc, quod credimus, ratione possit aliqua refellere. Pium quippe est sentire et omnino rationi consentaneum et tam divinae bonitati quam humanae congruum saluti Deum in tantum curam hominum gerere, ut eos quoque legis scripto dignaretur instruere et timore saltem poenarum nostram malitiam reprimere. Si enim salubriter ad hoc saecularium principum leges institutae sunt, quis summum omnium benignissimumque principem contradicat de hoc quoque curam suscepisse? Quomodo enim quis sine lege subiectum populum gubernare poterit, si videlicet quisque suo dimissus arbitrio, quod elegerit, sequatur? Aut quomodo iuste puniendo malos eorum malitiam compescet, nisi prius lex statuta sit, quae mala fieri vetet?

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
