# Dialogus 1.232-234

Abelard, Dialogus, 1.232 to 1.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.232

Sic e contrario quicumque illa Dei visione fruuntur, de qua dicit Psalmista: Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Id est: postquam divinitatis tuae maiestatem per temetipsum mihi manifestaveris, nihil ulterius indigendo requiram; tanto tunc meliores efficiuntur, quanto amplius eum diligunt, quem in semetipso verius intuentur, ut videlicet summa illa dilectio in illa summi boni fruitione, quae vera est beatitudo, summum hominis bonum recte sit dicenda.Tantaquippe est illa divinae maiestatis gloria, ut nemo eam conspicere queat, qui non in ipsa visione eius statim beatus fiat, unde et dicitur: Tollatur impius, ne videat Dei gloriam. Cum igitur fideles eius, qui eum super omnia dilexerunt, tantam conspexerint beatitudinem, quantam nullatenus fide potuerunt aestimare: haec eorum summa exsultatio perpes erit ipsorum beatitudo. Philosophus: Placet itaque summum hominis bonum sive malum illud intelligi, quo melior, ut dicis, vel de terior homo efficitur. Sed si hoc in futura vita contingit, ut videlicet meliores ibi vel deteriores quam hic efficiamur, prorecto et ibi aliquid amplius quam hic promereri videmur. Quo enim meliores efficimur vel deteriores quam prius, maiori poena vel praemio digni iudicamur. Quod si ibi quoque meritorum sit profectus, ut, quo amplius Deum cognoscimus, magis eum diligamus et cum ipsa retributione pariter nostra dilectio crescat in Deo, ut semper meliores efficiamur, prorecto in infinitum ita nostrae beatitudinis extenditur augmentum, ut numquam sit perfectum, quia semper recipit incrementum. Christianus: Nescis, quod in hac vita tantum tempus sit promerendi et in illa retribuendi, hic videlicet seminandi, ibi colligendi. Quamvis igitur ibi meliores efficiamur ex praemio meritorum, quam hic ex meritis fueramus, non tamen necesse est, ut ibi rursus aliquid promereamur. Hoc ipsum quoque, quia ibi meliores quam hic efficimur, meritorum hic habitorum retributio est. Quae cum meritis reddita nos meliores efficiat, non iterum praemium promeretur, quae in praemium meritorum tantum est constituta, non ad aliquid promerendum rursus habita.Namet apud nos cum quis aliquam amicitiae remunerationem ab amico suscipit et eum ex hac propter hoc diligit, non iterum apud eum ex hac maiori dilectione, quae scilicet venit ex praemio reddito, praemium mereri iudicatur, ut sic in infinitum merita extendantur. Quamvis etenim necessitudinis coactione ex retributione praemii augetur dilectio, ut non tam voluntaria quam necessaria videatur, ita quippe omnibus naturaliter insitus est affectus, ut ipsa praemii retributio quoddam dilectionis secum afferat augmentum et quadam nos necessitare vel amore nostri potius quam virtute vel amore remunerantis in eius dilectionem nos accendat. Si igitur inter homines amicus ab amico praemium ferat et ex ipso praemio amplius diligere cogatur, nec tamen ex hoc dilectionis augmento rursus promereri dicitur, quid mirum, si et in alia vita ex suscepto praemio amplius Deum diligentes nequaquam rursum ipsum praemium convertamus in meritum? Aut quid denique concedi prohibeat illam divinae maiestatis gloriam tantam esse, ut semper in eius visione profectus noster aliquis possit esse, ut, quo diutius eam conspiciemus et se ipsam nobis amplius innotuerit, beatiores nos efficiat? Plus quippe istud iugae beatitudinis incrementum valet quam maior beatitudo unum tantum modum custodiens et in nullo cremento proficiens.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
