# Dialogus 1.243-247

Abelard, Dialogus, 1.243 to 1.247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.243

Cuius videlicet illa, quam diximus, visionis suae participatione, qua fruimur, efficimur vere beati. Ex quo ipso quippe, quem in ipso videmus, ad nos eius illa summa dilectio manat, ideoque rectius ipse, qui ab alio non est et nos ita beatos efficit, summum hominis dicendus est bonum. Philosophus: Placet utique illa de summo bono sententia, quae nec philosophiae nostrae est ignota. Sed si haec, ut dicitis, visio Dei, quae beatos efficit, oculis tantum mentis, non corporis pater, quid necesse est sanctis animabus, ut dicitis, corpora sua tandem resumere, quasi per hoc earum gloria vel beatitudo sit auge nda? Cum enim, ut dicitis, mensura, quae hominis, quae et angeli, quid ad beatitudinem vestram resumptio prodest corporum, quae, cum angelis desint, nequaquam tamen eorum praepediunt vel minuunt beatitudinem? Christianus: Omnium, quae Deus agit, non tam ad beatitudinem nostram quam ad gloriam suam convertit, ut illa, quae nonnullis nociva sunt. Unde Salomon: Propter semetipsum omnia creavit Deus, impium quoque ad diem malum. Ipsa quoque etiam poena impii, qua eius iniquitatem Deus punit, iustitiam Dei commendat et sic eum glorificat. Quamvis itaque poneremus corporum illam resumptionem nihil sanctis animabus beatitudinis conferre, non tamen eam censeamus superfluam, quae ad divinae potentiae laudem plurimum valet. Quo enim illa prius inferiora et passioni cognovimus obnoxia, tanto postmodum magis Deum glorificandum ostendent; et cum sic ea videlicet solidata et indissolubilia videbimus facta, ut nulla ex eis passio nobis provenire, nulla in eis dissolutio possit contingere. Hinc etiam nonnihil beatitudinis animae videntur contrahere, quia, quo amplius divinae potentiae magnitudinem experientur, amplius eum diligere et beatiores esse non sunt denegandae. Philosophus: Illud quoque, obsecro, dilucides, utrum illa Dei visio, in qua beatitudo consistit, aliqua loci differentia vel augeri possit vel minui, an ipsa in omnibus locis exhiberi omnibus queat, vel si certus ei aliquis deputatus sit locus, quo scilicet omnes necesse sit pervenire, qui illa fruituri sunt visione?

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
