# Dialogus 1.248-249

Abelard, Dialogus, 1.248 to 1.249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.248

Christianus: Qui Deum ubique per potentiae suae magnitudinem non dubitant esse, sed ita ei omnia loca praesentia credunt, ut in omnibus, quaecumque velit, agere possit et tam ipsa loca quam omnia in illis eius operatione vel gerantur vel disponantur, nequaquam ista quaestione movendi sunt. Ipse quippe est, qui sic nunc quoque sine positione locali sicut ante tempora consistens non tam in loco esse dicendus est, qui nullatenus localis est, quam in se cuncta concludere loca, ipsos etiam, ut scriptum est, coelos palmo suo continens. Qui enim ante omnia sine loco exstitit, nec sibi postmodum, sed nobis loca fabricavit, cuius nec minui nec augeri beatitudo potest nec ullam percipere variationem, nullam prorecto nunc quoque, sicut nec ante, positionem habet localem, cuius omnino simplex et incorporea perseverat aeternitas. Cum igitur nusquam sit localiter, id est positione locali conclusus, ubique tamen, id est tare in omnibus locis quam circa omnia loca per operationis potentiam esse dicitur. Etenim in omnibus locis nulla nisi eo disponente geruntur, et sic ei loca cuncta praesentia sibi vel ipse illis, ut, quodcumque velit, ibi fieri necesse sit, et sic ubique, ut dictum est, per potentiae suae magnitudinem esse dicitur. Unde ipsemet per prophetam loquitur: Coelum et terram ego impleo. Et Psalmista nusquam irati potentiam se effugere posse considerans dicebat: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades, etc. Sicut autem in omnibus locis vel intra omnia per potentiae suae operationem vel dispositionem dicitur esse, quia videlicet cuncta ibi vel disponi per eum necesse est, sic etiam ipsa loca concludens circa ea nihilominus asseritur esse, hoc est, sic ea in sua potestate habere, ut nihil in eis sine ipso vel eius dispositione fieri possit. Cum itaque per potentiam suam, ut dictum est, tam intra omnia quam extra Deus sit et omnia, quantumcumque solida sint, propria virtute penetret, quis eum locus impediat, ne, ubicumque velit, omnibus aeque suam impertire notitiam possit? Eo quippe modo, quo locis omnibus inesse vel praeesse per potentiam, non per localem positionem dicitur, ubique sui notitiam, quibuscumque voluerit, habet impertire; nec summa et spiritualis virtus, cui omnia sunt pervia loca, quae sunt, aliqua soliditate vel qualitate praepediri potest.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
