# Dialogus 1.250-252

Abelard, Dialogus, 1.250 to 1.252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.250

Quippe cum claritas solis solidissimum vitrum sic penetret, ut per ipsum quoque suam nobis illuminationem infundat, et corpora nostra post resurrectionem tantae subtilitatis fore credamus, ut iam eis quodam modo spiritualibus factis nulla possit obstare materia, unde et Dominicum corpus, quod adhuc mortale clauso utero natum fuerat, post resurrectionem iam immortale et impassibile clausis ianuis ad discipulos intravit. Multo ergo magis summam illam divinae claritatis visionem nullo praepediri posse obstaculo vel loci propinquitate ad illuminandum adiuvari credendum est. Namet ignem, qui ceteris subtilior est elementis, inde non recipere sectionem dicitis, quia nullo interposito corpore partes eius dividi non queant. Multo autem minus spiritualis substantia, quae longe omni corpore subtilior est, corporeo praepeditur obstaculo. Cum vero divinitas tantae subtilitatis sit, ut in eius comparatione quaelibet aliae naturae corporea censeantur et ipsa sola respectu aliarum incorporea iudicetur, quomodo summa eius claritas, quae cuncta cognoscendo considerat, obstaculum habeat? Qua etiam, qui fruuntur, cum videntem omnia videant, quidquid eos scire conveniat, quantumcumque remotum non ignorant. Alioquin paradiso fruentes tormenta inferni non conspicerent, ut eo amplius Deum diligant, quo per eius gratiam graviora se evasisse viderint. Quem quidem paradisum in ipsa visione Dei ubique consistere Dominus lesus patenter insinuat, dum ipso die, quo eius anima in carne passa descendit ad inferos, ut inde suos liberaret, latroni eum confesso ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. A quo quidem paradiso ne tunc etiam anima Christi extranea exstitit, cum, ut dictum est, ad inferos descendit. Iuxta itaque hanc fidem nostram et rationem manifestam, quocumque loco fidelis sit anima, quia ubique praesentem, ut dictum est, reperit Deum et quoniam nullo impeditur obstaculo, ubique in sua aeque perseverat beatitudine, quam videlicet ex visione Dei nobis per eum infusa, non ex nostris viribus apprehensa consequimur. Quippe nec ad corporalis solis apprehendendam claritatem conscendimus, sed ipsa se nobis infundit, ut ea fruamur. Ita et nos tam Deo quam ipse nobis appropinquat tamquam desuper claritatem suam nobis et amoris sui calorem infundens, ad quem etiam nusquam localiter consistentem, si quo modo propinquare dicimur, non id locis, sed meritis fieri est intelligendum, dum ei videlicet quantum similiores in bono efficimur vel eius amplius voluntati concordamus, sic e contrario ab eo recedere intelligendi sumus. Quod venerabilis doctor Augustinus et doctrinarum quoque vestrarum peritissimus diligenter aperiens: "Deo", inquit, "qui ubique est, non locis, sed moribus aut propinqui aut remoti sumus." Unde cum post resurrectionem tantae facilitatis corpora sanctorum futura sint, ut, ubicumque velint animae, ipsa statim esse credantur, nullus tamen eorum recessus visionem Dei praepediet, quominus animae sint beatae, nec ulla loci qualitas poenalis esse his poterit, in quibus nihil puniendum erit, sicut nec ante peccatum primis hominibus quidquam potuerat esse nocivum. Unde et cum sancti angeli ad nos missi iussa Dei exsequuntur, nequaquam loci aliqua qualitate vel intervallo eius visione, qua beati sunt, privantur seu inaniuntur. Nec daemones in aere commorantes, unde et volucres coeli dicuntur, quamvis positione loci superiores nobis esse videantur, non ideo tamen ad Deum, qui propriae dignitate naturae cunctis superior est naturis, amplius quam nos appropinquare dicendi sunt.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
