# Dialogus 1.253-255

Abelard, Dialogus, 1.253 to 1.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.253

Unde Satan veniens inter filios Dei et stans in conspectu Domini et ad eum mutuo loquens, sicut in libro Iob conscriptum est, nequaquam hoc adventu suo a sua relaxatur miseria, ut beatior fiat. Qui etiam de coelis ceteris altior corruendo patenter ostendit nihil ad beatitudinem conferre loci dignitatem. Non enim, quia inter filios Dei, hoc est inter sanctos angelos, veniens in conspectu Dei astitit, in eius conspectum Dominus venit, ut ab eo scilicet Dominus conspiciatur, cum ipse a Domino conspicitur, quasi caecus in sole inter videntes assistens, non ab eis positione loci, sed beneficio lucis dissidens. Quod enim agit in visione corporalis solis qualitas corporum, hoc in visione spiritualis solis qualitas meritorum; et quemadmod um hic nulla differentia consistit virtutum in qualitate corporum aut locorum, sic nec ibi retributionum; et tanto mirabilior illa divinae gloriae visio, qua beati fiunt, apparet, quanto amplius nulla loci qualitate vel diversitate ad hoc impediri vel iuvari potest, cum in his etiam, qui etiam loco disiuncti non sunt, sic agat, ut alios illuminando beatificet, alios in sua caecitate miseros derelinquat, sicut et in hac vita per impertionem gratiae suae non desistit agere. Sic quippe Deus ubique per potentiam esse dicitur, ut nihilominus alicubi per gratiam adesse, alicubi dicatur deesse. Quocumque igitur modo vel adesse vel abesse seu advenire vel recedere divinitatis gratia dicatur, non id localiter vel corporaliter fit, sed magis spiritualiter vel per aliquam suae operationis efficaciam contingit. Si enim ubique localiter esset, quo advenire localiter vel unde recedere posset? Nonnumquam ad nos descendere dicitur vel per aliquod gratiae suae beneficium nobis collatum vel per aliquam ex signo visibili manifestationem sive, dum aliquid insolitum gerit in terra. Sic sol iste descendere ad nos dicitur vel mundum ipsum implere non localiter, sed efficaciter, id est non locali sui positione, sed illuminationis operatione.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
