# Dialogus 1.267-269

Abelard, Dialogus, 1.267 to 1.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.267

Quod si etiam de luce solis ac lunae multiplicanda corporaliter, non mystice tantum accipiamus, ad gloriam Conditoris potius quam ad officii sui necessitatem referendum est, sicut et universus mundi status in melius est commutandus, quod etiam coelestium luminarium adiumento vel commutatione mundi manifeste Deus nobis innotescet; id, quod ante minus habebant, non ex impotentia Conditoris exstitisse, sed pro vitae suae mortalis et infirmae necessitudine, quae nequaquam talia vel tanta ferre posset nec etiam tantis uti beneficiis digna esset. Mystice tamen intelligi facile est lunam tunc ut solem fulgere, id est Ecclesiam electorum sicut et eius solem Deum indeficientem lucem habere et tamen ipsum eius solem tunc quoque ira lucem ipsius lunae transcendere, ut in ipso solo lucis sit perfectio, quae septenario designatur numero. Philosophus: Quantum video, si haec ita se habent, ut dicitis, multa fidei vestrae Deus videtur debere, cuius in omnibus maxime gloriam praedicatis. Restat autem nunc, ut quid de inferis etiam sit sentiendum, diligenter aperias. Sicut enim summum hominis bonum eo amplius est appetendum, quo magis cognitum; ita e contrario summum malum eo magis erit vitandum, quo minus fuerit ignotum. Christianus: Hinc quippe apud nos sicut et apud vos diversa olim exstitit opinio. Alii quippe infernum corporalem quendam locum sub terris existimant, qui ex ipsa locali quoque positione, quae inferior sit ceteris mundi partibus, dicatur infernus; alii quoque non tam corporale tormentum quam spirituale arbitrantur infernum, ut quemadmodum nomine coeli, quae superior est pars mundi, summam animarum beatitudinem distinguimus, ita nomine inferni summam miseriam, quae tanto inferius iacere perhibetur, quanto ab illa summa beatitudine amplius distare cognoscitur et ei amplius contraria videtur. Sicut enim, quod melius est, per excellentiam suae dignitatis dicitur altum, ita e contrario, quod peius est, per abiectionem sui dicitur infimum. Multa quippe de poenis inferni tam Vetus quam Novum Testamentum narrat, quae nequaquam ad litteram accipi posse videntur. Quid est enim ad litteram, quod de iustis et impiis Dominus per Isaiam ait: Et egredientur, et videbunt cadavera eorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
