# Dialogus 1.27-28

Abelard, Dialogus, 1.27 to 1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.27

Hac ratione liquidum esse credo divinam legem in hominibus praecessisse, ut huius quoque boni mundus exordium et auctoritatem a Deo sumeret, cum aliquarum legum institutione malitiam refrenare vellet? Alioquin facile videri posset Deum res humanas non curare et ipsum mundi statum fortuitu potius agi quam providentia regi. Si qua vero lex a Deo data esse creditur mundo, de qua magis est sentiendum quam de nostra, quae tantam ex vetustate et communi hominum opinione nacta est auctoritatem? Sit denique dubium mihi sicut et tibi, quod hanc Deus legem instituerit, quod tot tamen testimoniis et ratione confirmatur, cogeris tamen secundum suppositae similitudinis inductionem id mihi consulere, ut ipsi oboediam, maxime cum ad hoc propria me invitet conscientia. Fidem tecum de unius Dei veritate communem habeo, aeque ipsum fortassis, ut tu, diligo et ex operibus, quae tu non habes, id insuper exhibeo. Quid mihi haec opera, si non prosint, officiunt, etiam si non sint praecepta, quia non sunt prohibita? Quis me etiam arguere possit, si nullo etiam constrictus praecepto amplius pro Domino laboro? Quis hanc arguerit fidem, quae divinam bonitatem maxime, ut dictum est, commendat et plurimum nostram in eum caritatem accendit, qui adeo de nostra sollicitus sit salute, ut nos etiam scripto legis dignetur instruere? Aut igitur aliquid in hac lege argue aut, cur eam sequamur, inquirere desiste! Crudelissimum Deum astruit esse, quisquis huius zeli nostri perseverantiamtantasustinentem a mercede vacuam esse censet. Nulla quippe gens umquamtantapro Deo pertulisse noscitur aut etiam creditur, quanta nos iugiter pro ipso sustinemus; nullaque rubigo peccati esse potest, quam non consumere fornacem huius afflictionis concedi debeat. Nonne in omnes dispersi nationes soli sine rege vel principe terreno tantis exactionibus gravamur , ut singulis fere diebus vitae nostrae miserae redemptionem exsolvamus intolerabilem? Tanto quippe nos contemptu et odio digni censemur ab omnibus, ut quisquis nobis aliquam inferat iniuriam, id maximam credat iustitiam et summum deo sacrificium oblatum. Non enim tantae captivitatis calamitatem nisi ex summo Dei odio nobis autumant accidisse, et iustae imputant ultioni, quamcumque in nos exercent saevitiam tam gentiles quam Christiani. Gentiles quidem antiquarum memores oppressionum, quibus eorum primo terram possedimus et diuturnis eos postmodum persecutionibus attrivimus atque delevimus, quidquid nobis ingerunt, debitae imputant ultioni.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
