# Dialogus 1.274-277

Abelard, Dialogus, 1.274 to 1.277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.274

Denique quis malorum hominum animas in inferno plus cruciari censeat quam spirituales nequitias in aere consistentes sua aeque tormenta secum ubicumque circumferentes? Quas utique tanto maiore tormento dignas esse certum est, quanto nequiores esse minime dubitantur; quis eodem modo neget animas impiorum in corporibus resumptis, quocumque loco moveantur, sua secum tormenta gestare, etsi nihil exterius inferatur tormenti? Multas quippe passiones animae adhuc in corpore manenti vel extrinsecus inferri vel intrinsecus ex aliqua perturbatione vel corporis inaequalitate videmus, quae semel habitae nulla possint auferri loci permutatione. Ut enim ceteras omittam passiones, quid valet ad remedium poenae, quo loco nunc constituas morientem vel maxima passione laborantem, si minime illa passio lenienda sit ex loco? Aut cum modo nobis morientibus, ut beatus meminit Augustinus,tantasit in corpore passio mortis, ut propter hanc ipsum relinquere anima compellatur, quis in corporibus resumptis et iam immortalibus factis hanc passionem, qua hic moriendo dissolvimur, si ibi perpetua ruerit, ad damnationem satis esse non censeat, vel si qua forte alia possit esse maior nullo extrinsecus tormento adiuncto? Quid enim magis iustitiae convenit, quam quod ipsa praecipue corpora sua resumant animae ad tormentum, quibus maie usae sint ad oblectamentum? Tantam vero in dissolutione mortis passionem esse certum est, ut pro quovis peccato, irrogata quamvis sit brevissima, ad purgationem tamen eius, quod non aeterna damnatione dignum fuerit, sufficere credatur, unde, ut beatus asserit Hieronymus, illa est prophetae sententia: Non iudicabit bis Dominus in id ipsum, et non consurget duplex tribulatio. Legimus et nonnullas defunctorum animas damnatas noluisse reddi vitae praesenti, ut bene operando salvarentur, si eam rursum morte interveniente finire cogerentur. Scriptum esse alibi reperimus quasdam sanctorum morientium animas timore poenae dissolutionis suae tempore ad paratam sibi beatitudinem egredi prorsus refugere, donec eas Dominus iussisset ab angelis suscipi sine dolore. Ex quo liquidum est, quanta sit huius mortis passio, cuius, ut diximus, metu alius ad salutem redire noluit, alius ad beatitudinem egredi trepidavit. Et hanc tamen omnino passionem auferre, quibuscumque voluerit, divinae constat esse potentiae, sicut et praedictus asserit doctor dicens Ioannem apostolum tam a dolore mortis quam a corruptione carnis alienum fuisse. Qui ergo in morte passionem mortis sic omnino auferre potest, ubique cuicumque velit, multo facilius et eam, ubicumque velit, conferre posse videtur. Pronior quippe est natura passibilis, ut poenam incurrat, quam careat. Ex quibus omnibus liquere iam arbitror nihil ad poenam damnatorum loci qualitatem referre, sicut nec ad gloriam beatorum, sed hoc sit in inferno cruciari vel perpetuo igni tradi, quod illis summis poenis torqueri; quae inde praecipue igni comparantur, quod huius elementi cruciatus acrior videtur. Id quoque plurimum divinae potentiae gloriam commendare videtur, si in omnibus aeque locis et damnationis poenam et beatitudinis gloriam ipse largiatur, qui ubique per potentiam deesse non dubitatur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
