# Dialogus 1.278-281

Abelard, Dialogus, 1.278 to 1.281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.278

Philosophus: Aeque, ut video, poenam damnatorum sicut et gloriam electorum ad divinae potentiae laudem convertere studes, ut in summis etiammalismagna eius bona praedices. Christianus: Et sic certe convenit, quia nulla eius sunt opera nisi magnifica et admiratione plena. Superfluum autem censeo, quibus in locis haec contingant, definire, dummodo haec adipisci possumus aut vitare. Philosophus: Et hinc equidem adhuc sermo est, ut tam summo bono nostro quam summo malo, ut tibi visum est, descriptis, iuxta propositum nostrum, quibus ad ea pertingitur viis, non minus diligenter aperias, ut eo melius has tenere vel illas vitare possimus, quo amplius eas noverimus. Sed quia, quid summum bonum sit vel summum malum, nondum videtur satis intellegi posse, ut primo determinatum sit, quid bonum vel malum generaliter sit dicendum, id quoque, si vales, te definire desidero. Multas quippe harum species cognoscimus. Sed tamen, in quo bonae vel malae res dicendae sint, non satis intelligere vel disserere sufficimus. Nostri quippe auctores, qui dicunt alia bona, alia mala, alia indifferentia, nullis haec definitionibus distinxerunt, sed quibusdam exemplis ad eorum demonstrationem contenti sunt. Christianus: Quantum aestimo, difficile definiri ea censuerunt, quorum nomina vix umquam in una significatione consistere videntur. Quippe cum dicitur: bonus homo vel bonus faber aut bonus equus et similia, quis nesciat hoc nomen "bonus" ex adiunctis diversum mutuare sensum; hominem quippe bonum ex moribus dicimus, fabrum ex scientia, equum ex viribus et velocitate, vel quae ad usum eius pertinent. Adeo autem ex adiunctis boni significatio variatur, ut etiam cum nominibus vitiorum ipsum iungere non vereamur, dicentes scilicet bonum vel optimum furem, eo quod in hac malitia peragenda sit callidus vel astutus. Nec solum ad res ipsas, verum etiam ad ea, quae de rebus dicuntur, hoc est ad ipsa propositionum dicta, sic nonnumquam boni vocabulum applicamus, ut etiam dicamus, quia bonum est malum esse, quamvis minime concedamus bonum malum esse. Aliud quippe est dicere: malum est bonum, quod omnino falsum est, aliud dicere: malum esse bonum est, quod minime negandum est. Quid itaque mirum, si et nos sicut et illi horum significationem, quae ita inconstans est, definire non sufficiamus?

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
