# Dialogus 1.282-284

Abelard, Dialogus, 1.282 to 1.284. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.282

Quantum tamen mihi nunc occurrit, bonum simpliciter, id est bonam rem dici arbitror, quae, cum alicui usui sit apta, nullius commodum vel dignitatem per eam impediri necesse est. E contrario malam rem vocari credo, per quam alterum horum conferri necesse est. Indifferens vero, id est rem, quae neque bona est neque mala, illam arbitror, per cuius existentiam nec ulla bona deferri nec impediri necesse est, sicut est fortuita motio digiti vel quaecumque actiones huiusmodi. Non enim actiones bonae vel malae nisi secundum intentionis radicem iudicantur, sed omnes ex se indifferentes sunt; et, si diligenter inspiciamus, nihil ad meritum conferunt, quae nequaquam ex se bonae sunt aut malae, cum ipsae videlicet tam reprobis quam electis aeque conveniant. Philosophus: Hic paululum nobis standum arbitror atque immorandum, si forte, quae dixisti, pro definitionibus stare possint. Christianus: Difficillimum equidem est omnia propriis definitionibus sic circumscribere, ut ab omnibus aliis ea separari queant, maxime nunc, cum nobis ad definitiones excogitandas mora temporis non concedatur. Pleraque nominum, quibus rebus conveniant, ex rationis usu didicimus. Quae vero sit sententia eorum vel intelligentia, minime assignare sufficimus. Multa etiam reperimus, quorum nec nominationem sicut nec sententias definitione possumus terminare. Etsi enim rerum naturas non ignoremus, earum tamen vocabula in usu non sunt et saepe promptior est mens ad intelligendum, quam lingua sit ad proferendum vel ad ea, quae sentimus, disserendum. Ecce: omnes ex usu quotidiani sermonis cognoscimus, quae res appellantur lapides. Quae tamen sunt lapidis propriae differentiae, aut quae sit huius speciei proprietas nullo adhuc, credo, valeamus assignare vocabulo, quo lapidis aliqua distinctio seu descriptio perfici possit. Nec id tibi mirabile videri debet, si me in his deficere videas, ad quae nequaquam magnos illos vestros doctores, quos iactatis philosophos, suffecisse cognoscimus. Quae tamen potero, ad obiectionem tuarum inquisitionum de his, quae promisi, respondere conabor.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
