# Dialogus 1.285-287

Abelard, Dialogus, 1.285 to 1.287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.285

Philosophus: Et ratione satis et probatione, quae nunc dicis, videntur abundare. Sed revera, quae dicuntur, nisi intelligantur, frustra proferuntur, nec docere alios possunt, nisi disseri queant. Nunc, si placet, immo quia et sic consensisti, ipsa, quae dixisti, aliquantulum expedire te volo. Quare ergo, inquam, cum rem bonam definires, non visum est sufficere, ut diceres, quae alicui apta est usui, hoc est alicui commoda utilitati. Christianus: Commune proverbium atque probabile vix aliquod bonum esse, quod non noceat, et malum, quod non prosit. Verbi gratia: Ecce iamdudum aliquis in bonis operibus se adeo exercuit, ut inde saepius laudatus vel de suis confisus virtutibus in superbiam extollatur vel alius invidia hinc accendatur. Sic itaque malum de bono constat provenire et frequentermalietiam bonum causam esse. Quippe vitia nostra vel peccata, quae sunt proprie mala dicenda, nonnisi in anima vel bonis habent consistere creaturis, nec nisi a bono surgere possit corruptio. Quis e contrario non videat saepe homines post magnas peccatorum ruinas fortiores aut meliores per humilitatem vel poenitentiam surgere, quam antea fuerint? Ipsam denique poenitentiam peccati, quia mentis afflictio est nec cum beatitudine perfecta, quia dolorem ingerit, convenire potest, malum esse potius quam bonum constat. Et tamen hanc ad indulgentiam peccatorum nemo necessariam esse dubitat. Quis etiam nesciat summam Dei bonitatem, quae nihil sine causa fieri permittit, adeo mala quoque bene praeordinare et eis etiam optime uti: ut etiam sit bonum malum esse, cum tamen malum nullatenus sit bonum? Sicut enim summa diaboli nequitia ipsis etiam bonis saepe pessime utitur, ut videlicet ea in causas pessimorum effectuum convertat, ac sic perea, quae bona sunt, quaedam pessima operetur, ita e contrario vel e converso Deus agit ex ipsis videlicet malis bona multa faciens provenire et eisdem saepe utens optime, quae file pessime molitur. Quippe et tyrannus et principes eodem gladio male uti possunt et bene, ille quidem ad violentiam, ille ad vindictam; et nulla, credo, sunt instrumenta, vel quaecumque usibus nostris sunt commodata, quibus pro intentionum qualitate tam male uti non possumus quam bene; ad quod scilicet nihil refert, quid fiat, sed quo animo fiat. Unde et quilibet homo tam bonus quam perversus tam bonarum quam malarum causae sunt rerum, et per eos tam bona quam mala esse contingit. Non enim bonus homo a malo in eo dissidere videtur, quod id, quod bonum sit, facit, sed potius, quod bene facit. Etsi enim nunc usus sermonis pro eodem habet bene facere et bonum facere, vis tamen et proprietas locutionis non ita fortassis sonat. Sicut enim "bonum" saepe dicitur, nec tamen "bene", id est bona intentione, ita et bonum fieri posse videtur, cum tamen bene non fiat. Saepe quippe contingit idem adversis fieri, ita ut pro eorum intentione alius bene, alius male illud faciat. Veluti, si duo aliquem reum suspendant, alter quidem eo solummodo, quod eum odit, alter vero, quia habeat hanc exercere iustitiam; iusta haec suspensio ab isto iuste fit, quia recta intentione, ab illo iniuste, quia non amore iustitiae, sed odii zelo vel irae. Nonnumquam etiammalihomines vel ipse quoque diabolus in eodem facto ita Deo cooperari dicuntur, ut idem tam a Deo quam ab illis fieri asseratur. Ecce: enim a Satan ea, quae Iob possidebat, ablata videmus, et tamen haec a Deo sibi auferri Iob ipse profitetur dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
