# Dialogus 1.288-289

Abelard, Dialogus, 1.288 to 1.289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.288

Unde autem et ad illud veniamus, quod Christianorum mentes carius amplectuntur, etsi tibi vel tui similibus ridiculum videatur. Traditio Domini Iesu in manus Iudaeorum tam ab ipso Iesu quam a Deo Patre vel a Iuda traditore fieri memoratur; nam et Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas eundem tradidisse dicitur, cum tamen in talibus vel diabolus vel Iudas id ipsum fecerit, quod Deus. Et si forte ideo "bonum " aliquod videantur fecisse, non tamen dicendi sunt "bene" fecisse. Aut si fecerint id vel fieri voluerint, quod vult fieri Deus, vel eandem faciendo aliquid voluntatem habeant, quam Deus habet, numquid ideo bene facere dicendi sunt, quia scilicet faciunt, quod Deus vult fieri; aut ideo bonam habent voluntatem, quia volunt id, quod Deus? Non utique! Etsi enim faciant vel facere velint, quod Deus vult fieri, non tamen id faciunt vel facere volunt, quia credant Deum id velle fieri; nec eadem intentio est in eodem facto illorum quae Dei, et quamquam id velint, quod Deus, eadem illorum et Dei voluntas ideo dici possit, quod idem volunt; mala tamen eorum voluntas est et bona Dei, cum scilicet id diversis de causis velint fieri. Sic et cum eadem sit actio diversorum, quia videlicet idem agunt, pro diversitate tamen intentionis actio huius bona est et illius mala, quia, quamquam idem operentur, tamen bene hic, ille male id ipsum facit. Et (quod dictu mirabile est) nonnumquam etiam bona est voluntas, cum quis vult ab altero malum fieri, quia id videlicet bona intentione vult. Saepe namque Dominus per diabolum vel tyrannum aliquem decrevit eos affligere, qui innocentes sunt vel qui illam afflictionem non meruerunt, ad purgationem scilicet alicuius peccati eorum, qui affliguntur, vel ad augmentum meriti sive ad exemplum aliis dandum vel quacumque causa rationabili, quamvis nobis occulta. Unde et de eo, quod permittente Domino bene diabolus egerat male, Iob meminit dicens: Sicut Domino placuit, ita factum est. Quod, quam bene a Domino permissum esse non dubitet, referendo ei gratias ostendit, cum addit: Si t nomen Domini benedictum. Liber quoque Regum tertius spiritum mendacem ad decipiendum Achab impium docet a Domino missure fuisse.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
