# Dialogus 1.29-30

Abelard, Dialogus, 1.29 to 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.29

Christiani vero, quia, ut aiunt, eorum Deum interfecimus, maiorem in nos persecutionis causam habere videntur. Ecce inter quales nostra exsulat peregrinatio et de quorum nobis est patrocinio confidendum! Summis inimicis nostris vitam nostram committimus et infidelium fidei nos credere cogimur. Somnus ipse, qui laxatam maxime fovet ac recreat naturam,tantanos inquietat sollicitudine, ut dormientes etiam non nisi de iuguli nostri periculo liceat cogitare. Nusquam nisi ad coelum tutus nobis patet ingressus, quibus ipse etiam habitationis locus est periculosus. Egressuri ad quaelibet proxima loca ipsum, de quo parurn confidimus, conductum non modico pretio conducimus.Principesipsi, qui nobis praesunt et quorum graviter emimus patrocinium, tanto amplius mortem nostram desiderant, quanto licentius ea, quae possidemus, diripiunt. Quibus etiam constrictis et oppressis, quasi in nos solos coniurasset mundus, hoc ipsum mirabile est, si vivere licet; nec agros aut vineas aut terrenas aliquas possessiones habere conceditur, quia non est, qui eas nobis ab infestatione manifesta vel occulta protegere possit. Unde nobis praecipue superest lucrum, ut alienigenis faenerantes hinc miseram sustentemus Vitam, quod nos quidem maxime ipsis efficit invidiosos, qui se in hoc plurimum arbitrantur gravatos. De hac autem vitae nostrae miseria summa, et quibus incessanter periculis laboramus, ipse magis status noster omnibus loqui sufficit, quam lingua possit. Ipsa quoque legis praecepta, quanta difficultate sint implicita, neminem, qui eam attigerit, latet, ut tam hominum oppressione quam iugo legis intolerabiliter affligamur. Quis non ipsum circumcisionis nostrae sacramentum cum ex erubescentia tum ex poena suscipere non abhorreat aut trepidet? Quae tam tenera humani corporis portio quam illa, cui hanc plagam in ipsis quoque infantulis lex infligit? Quaetantaest agrestium lactucarum amaritudo, quas in condimento paschalis sacrificii sumimus? Quis non videat etiam omnes fere delicatos cibos et eos maxime, qui facile comparari possunt, nobis esse prohibitos? Carnes quaelibet a bestiis praegustatae nobis immundae sunt et quaelibet morticina vel suffocata nobis sunt interdicta. Nec de bestiis nobis edere licet, nisi quas nos ipsi mactaverimus et diligenter adipe et venis purgaverimus, quod nos etiam non modice gravat, et tunc maxime, cum integrum pecus emere non sufficimus. Sicut enim nos carnes a gentibus mactatas, sic illi a nobis procuratas abhorrent. Vino quoque ab aliis procurato omnes pariter abstinemus. Ex quo liquidum esse constat, quam difficile inter vos nostra propter Deum vivat peregrinatio. Quis denique legalium poenarum austeritatem non solum sufferre, sed etiam reis inferre non abhorreat? Quis fratri suo dentem pro dente, oculum pro oculo, animam quoque pro anima tollere sustineat, nedum etiam in semetipso haec tolerare consentiat, ne videlicet legi contrarius existat? Ex quibus profecto et innumeris aliis observationibus liquet unumquemque nostrum legi obtemperantem illud Psalmistae Deo recte profiteri: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
