# Dialogus 1.31-34

Abelard, Dialogus, 1.31 to 1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.31

Philosophus: Revera zelus hic, quem in Deum habere videmini, multa et magna quacumque intentione sustinet. Sed plurimum refert, utrum haec intentio recta sit an erronea. Nulla quippe est fidei secta, quae se Deo famulari non credat et ea propter ipsum non operetur, quae ipsi placere arbitratur. Non tamen ideo sectas omnium approbatis, qui solam vestram defendere aut longe ceteris nitimini praeferre. Quod tamen, quantum a ratione sit dissonum, volo te perpendere et ex ipso quoque scripto legis, quam sequeris, arguere. Iudaeus: Et hoc ego libenter suscipio. Philosophus: Constat ante ipsam legis traditionem vel sacramentorum legalium observationes plerosque lege naturali contentos, quae videlicet in dilectione Dei consistit et proximi, iustitiam coluisse et acceptissimos Deo exstitisse, utpote Abel, Henoch, Noe, et filios eius, Abraham quoque,Lotatque Melchisedech, quos lex etiam vestra commemorat et plurimum commendat. Quorum quidem Henoch in tantum Deo placuisse refertur, ut eum Dominus vivum in paradisum intulisse dicatur, sicut et quidam ex vobis his astruit verbis: Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. Sed et Noe, sicut scriptum est, virum iustum atque perfectum in generationibus suis, quantum dilexerit Dominus, manifestis exhibuit factis, cum videlicet universis aliis diluvio submersis ipsum solum et domum eius pro humani generis semine reservavit. His quoque insignes illos patriarchas vestros adiunge, Abraham videlicet, Isaac et Iacob, in quibus et eorum semine omnium gentium benedictio futura promittitur, qui etiam legem praecesserunt, et vide, quam sit excellentior eorum praerogativa quam ceterorum, qui post legem exstiterunt. Unde et specialiter Deus eorum esse dicitur, et ipse legislator Moyses per eorum merita et ad ipsos promissiones lactas iratum populo Dominum conciliat. Scriptum est enim: Moyses autern orabat Dominum dicens: Quiescat ira tua et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham, Isaac etIsraelservorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
