# Dialogus 1.40-42

Abelard, Dialogus, 1.40 to 1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.40

Et rursum: Dabit pluviam terrae nostrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumenta, vinum et oleum, fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis et saturemini. Venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tantum praecepta eius audieris. Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuorum. Benedicta horrea tua et benedictae reliquiae. Benedictus eris ingrediens et egrediens. Benedicet cuntis operibus manuum tuarum et faenerabis gentibus multis et ipse a nullo faenus accipies. Ecce in remuneratione implendae legis sicut hominibus, ira et fructui iumentorum tuorum, gregi armentorum tuorum, et caulis ovium benedictio promittitur, et nulla spiritualis benedictionis animae fit mentio, nec quidquam, quod ad salutem animae vel damnationem attinet, oboedientibus vel transgredientibus promittitur, sed sola commoda vel incommoda terrena memorantur his, quae maxima sunt, omnino praetermissis. Quaero etiam, si nunc quoque post legem nobis datam, sicut et antea, lex naturalis ad salutem aliquibus sufficere possit absque videlicet exterioribus illis et propriis legis operibus. Quod quidem nulla ratione negare potestis, cum legem hanc constet tantum vobis esse datam, non aliis populis, nec circumcisiones nisi Abrahae et semini eius esse iniunctas. Ad cuius quidem semen soli pertinent illi, qui de Isaac nascuntur, Domino ad ipsum dicente: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Qui etiam postea, quam circumcisionis pactum instituisset, inferius adiecit: Pactum vero meum statuam ad Isaac. Iob quoque gentilem, quem post Abraham sine lege extitisse non dubitatis, in tantum Dominus commendavit, ut diceret: Quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. Qui per semetipsum suam nobis exponens iustitiam, quam imitemur, nihil de illis legis operibus commemorat, sed tantum legis naturalis opera, quae unicuique ipsa ratio naturalis persuadet. Si ambulavi, inquit, in vanitate, aut festinavit in dolo pes meus, si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae exspectare feci, etc. Quae ipse nobis gentilibus tam verbis quam exemplis tamquam legem instituit. Quod si haec vel ante legem vel etiam nunc aliquibus ad salutem sufficiant, quid necesse fuit iugum legis addere et multiplicatis praeceptis transgressiones augere. Ubi enim non est lex, nec eius praevaricatio accidere potest.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
