# Dialogus 1.43-45

Abelard, Dialogus, 1.43 to 1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.43

Quomodo vos peculiarem populum lege data constituit et qua rationeIsraelprimogenitum suum nominat, quemtantasarcina sine causa gravat? Quis etiam vos a maledicto legis excusare possit, qui vestris exigentibus peccatis, sicut ipsi profitemini, terram promissionis amisistis, extra quam implere legem nullatenus valetis? Quibus nec vestras permittitur iustitiarum exercere vindictas nec licet ipsa celebrare sacrificia vel oblationes ad peccatorum purgationem institutas nec ipsa etiam divinarum laudum persolvere cantica. Quod quidem et vos ipsi profitemini, dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ex quo tam opera legis quam verba sicut et eius remunerationem constat amisisse, nec iam vos ut uxores vestras hostiis vel oblationibus amissis mundari posse vel Domino consecrari sacerdotio pariter et templo privatos, ut nec terrenae dignitatis solatium habeatis, qui numquam a Domino nisi terrena postulatis, nec nisi in terrenis promissionem remunerationis, ut dictum est, accepistis. Iudaeus: Multa continue obiecisti, quae non est facile recordari, ut singulis ordine respondeam. Prout tamen haec mihi occurrerint, respondere conabor. Etsi concederemus nunc quoque more priorum sanctorum homines salvari posse sola naturali lege absque videlicet circumcisione aut ceteris legis scriptae carnalibus observantiis, non tamen haec superflue adiuncta esse concedendum est, sed plurimum utilitatis habere ad amplificandam vel tutius muniendam religionem et ad malitiam amplius reprimendam. Unde et ex his, quae ipse induxisti, nonnullas accipe rationes! Quamdiu fideles passim infidelibus permixti vixerunt nec adhuc Dominus eis terram concesserat propriam, nulla legis observantia fuerunt ab eis divisi, cum quibus vivere cogebantur, ne videlicet ipsa vitae dissimilitudo pareret inimicitias. Postquam vero Dominus Abraham de terra et cognatione sua eduxit, ut ei et semini eius terram in hereditatem daret, per quam a gentibus segregarentur, corporalibus quoque legis operibus eos penitus separare decrevit, ut tantominus fideles ab infidelibus corrumpi possent, quanto amplius ab ipsis tam loco quam corporibus disiungerentur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
