# Dialogus 1.51-53

Abelard, Dialogus, 1.51 to 1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.51

Qui vero ex Scriptura convincere niteris, eam his tantum esse iniunctam, qui ex semine ducuntur Abrahae, non animadvertis, quod ibidem scriptum est de his etiam, qui de hac stirpe non sunt. Cum enim Dominus praemisisset: Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur, statim adiecit: Et quicumque non fuerit de stirpe vestra. Quod itaque Isaac solum et semen eius ad circumcisionem pertinere astruis, vide, quantam habeat dissonantiam, et ex ipso quoque Abrahae facto te corrige. Ipse quoque ex Dominico praecepto Ismaelem quoque secum et omnes viros domus suae tam vernaculos quam emptitios et alienigenas pariter circumcidisse memoratur: Statim, ait Scriptura, in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus, antequam adhuc Isaac natus fuisset, ut a vobis eam accepisse sciatis et tanto vobis eam quasi magis naturalem vindicetis. Nunc ergo, si placet, ipsa etiam Scripturae verba ponamus, quae sunt huiusmodi: Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum et omnes vernaculos domus suae, et circumcidit carnem praeputii eorum, statim in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus. Et iterum: Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius, et omnes viri domus eius tam vernaculi quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt. Quod etiam induxisti: Pactum vero meum statuam ad Isaac, volens hoc tantum de pacto circumcisionis, non terrenae promissionis intelligere, nihil etiam impedit, si annuatur, sicut paulo ante praemissum est, quod dicitur: Constituam pactum meum illi in foedus sempiternum; et semini eius post eum. Etsi enim Ismael quoque ex praecepto Domini circumcisus sit, non in eo Dominus circumcisionem statuit, in cuius posteritate non perseveravit. Quod vero Iob gentilem in exemplum duxisti, cum eum incircumcisum non possis convincere aut post institutionem circumcisionis exstitisse: Sicut enim Ismaelem ab Abraham, sic Esau et Iacob et reprobos quoque filios sicut electos a patriarchis secundum praeceptum Domini constat esse circumcisos, ut hinc etiam ipsorum posteri, si qui Deo adhaererent, circumcisionis exemplum sumerent, sicut et vos ipsi usque hodie servatis, qui Ismaelem patrem vestrum imitantes anno duodecimo circumcisionem accipitis. Scimus et populum nostrum multos ex gentibus ad legem conversos habuisse proselytos, non tam videlicet ex parentum imitatione quam ex cognata virtute. Quod de Iob quoque potuit accidere, quem etiam more nostro accepta Deo sacrificia tam pro filils quam amicis videmus obtulisse.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
