# Dialogus 1.59-61

Abelard, Dialogus, 1.59 to 1.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.59

De quibus nunc aliqua proferamus: Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ei. Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Peregrino molestus non eris, et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Non quaeras ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum. Si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos, ne exprobretis ei, sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmetipsos; fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego, Dominus, Deus vester. Et alibi: Non deerunt pauperes in terra habitationis vestrae, idcirco praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo et egeno et pauperi, qui tecum versantur in terra. Ex his itaque perpende, obsecro, quantum extendat lex tam ad homines quam ad Deum dilectionis affectum, ut tuam etiam legem, quam naturalem appellas, in nostra oncludi cognoscas, ut, si alia quoque cessarent praecepta, haec, quae perfectae dilectionis sunt, nobis etiam sicut et vobis ad salvationem sufficerent. Quibus et priores patres nostros salvari non denegatis, ut tanto magis nobis salvationis securitas relinquatur, quanto superaddita cetera legis praecepta arctiorem nobis vitam instituerint. Quae quidem additio non tam ad sanctorum morum religionem quam ad eam tutius muniendam mihi pertinere videtur. Ad omnem quippe animi virtutem vera Dei et hominum dilectio sufficit. Et si desint opera, tamen bona ac perfecta voluntas merito nequaquam minuitur. Sed sicut loco nos Dominus ab infidelibus separare voluit, ne per ipsos scilicet corrumperemur, ita et operum ritibus, ut dixi, faciendum esse decrevit. Cum ergo dilectionis perfectio ad beatitudinem veram promerendam sufficiat, profecto arctioris vitae superaddita praecepta vel in hac vita saltem aliquid insuper obtinere debuerunt, ut terreni quoque beneficii solatio alacriores et securiores in Deum efficeremur, et cum augerentur erga nos eius dona, cresceret in eum devotio nostra et infidelium populus externus, qui haec videret, commodis nostris ad cultum Dei facilius invitaretur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
