# Dialogus 1.62-65

Abelard, Dialogus, 1.62 to 1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.62

Quod vero Dominus in remuneratione legis saepius vel apertius terrena beneficia quam aeterna commemorare videtur, maxime propter carnalem adhuc rebellemque populum, quem de opulentia Aegypti, super qua iugiter murmurabat, ad asperrimam solitudinem educebat, factum esse intelligas. Superfluum quoque quicquam in promissione commemorari videbatur de aeterna scilicet beatitudine, quam etiam sine legis traditione priores antea constabat adeptos esse. Denique, quanta legis sit perfectio, hoc uno collige fine, de quo in novissimis Moyses his scribit verbis: Et nunc,Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceam te, etc. Non addetis ad verbum, quod loquor vobis, neque auferetis ex eo. Et rursum: Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino, nec addas quidquam nec minuas. Perfectum quippe est, cui nihil addendum est. Aut si quid perfectionis deesset, mala haec esset prohibitio, quae, quod deest, prohibet et beatitudinis iter nobis obstruit. Quid etiam ad purificationem vel emundationem nostram atque indulgentiam peccatorum nostrorum lex aliqua in sacrificiis vel ceteris observationibus fieri iubet, si hoc ad veram beatitudinem nihil attineat? Nihil quippe illos excludit a vera beatitudine, quibus peccata dimittuntur. Alioquin nec vobis illa esset speranda. Cur etiam peccata nobis per legem interdicit, nisi ut nobis illud reservet, quod peccata, si desint, conferunt, si adsint, praepediunt? Philosophus: Miror te legis peritum tam inconsiderate loqui, ut adeo circumcisionem extollas, ne mentiri verearis dicendo scilicet post circumcisionem tantum et non antea Deum appellari hominum, et eorum tantum, qui circumcisi iam fuerint, veluti ipse Deus Abraham et Isaac et Iacob appellatur. Unde te aperte ipsa legis Scriptura reprehendit Noe antea longe dicente: Benedictus Dominus, Deus Sem, sit Chanaan servus eius, Ecce � etenim Noe Deum Sem nominat. Unde et cum dicitur Deus Abraham, Deus Isaac sive Iacob, non incongrue addi solet: et Deus patrum nostrorum.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
