# Dialogus 1.66-69

Abelard, Dialogus, 1.66 to 1.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.66

Quod si etiam divina beneficia penses, ex quibus vos maxime gloriamini tamquam eius populus peculiaris, vide, quia Enoch in paradisum felicius translatus est, quam vos in terram Chanaan introducti. Et hoc ille meruisse refertur, cum videlicet dicitur: Ambulavitque Enoch cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. Vos autem illud obtinuisse meritis omnino Moyses denegat dicens: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus: Propter iustitiam meam introduxit me, ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes, ut compleret verbum suum, quod pollicitus est patribus tuis. Scito igitur, quod non propter iustitias tuas Deus dederit tibi hanc terram optimam, cum durissimae cervicis sis populus. Noe vero propter iustitiam suam universis hominibus praeter domum suam subversis universorum, quae in terra vel in mari sunt, constitutus est dominus, et omnia ei in esum praeter sanguinem concessa sunt, ut iuxta Dei beneficia terrena, quae vos desiderastis, tanto priorum fidelium vita fuerit felicior quanto liberior et universis terrenae habitationis dominans creaturis. Quanto autem illa Noe et suorum vita liberior exstitit quam vestra, nondum videlicet iugo legis vestrae oppressa, tanto et nostra liberior est illa antiquiore vita, quam nullis exterioribus dirae legis operibus constringi potestis convincere. Quae quidem ab ipso Noe inchoantes, cui de abstinentia sanguinis prior lex instituta est, diligenter consideremus. Novitamen legis quaedam praecepta usque etiam ad alienigenas extendi, scilicet illos tantum, quos vernaculos vel servos haberetis vel qui intra portas vestras vel in terra vestra vobiscum habitarent. Quos quidem in pluribus locis Scriptura diligenter determinat, et quos tu ipse superius ex ipso legis praecepto tamquam indigenas misericorditer tractandos esse ostendisti. Quos et vobis in pluribus observantiis lex aggregat et a ceteris peregrinis advenis aperte distinguit.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
