# Dialogus 1.70-71

Abelard, Dialogus, 1.70 to 1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.70

Unde cum ait quodam loco: Septimo anno facies remissionem, quae hoc ordine celebratur: Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini; a peregrino et advena exiges, aperte docet peregrinum et advenam non tam misericorditer tractandum esse sicut indigenam. Hunc quoque peregrinum supra intellexerat, ubi ait: Omne, quod mundum est, comedite; quidquid morticinum est, nemo vescatur ex eo. Peregrino , qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende ei, quia tu populus sanctus Domini, Dei tui, es. Longe namque antea in alio libro: Advenam etiam, qui intra vos habitando, non transeundo, peregrinatur sicut ea, quae ibi proxima praemittuntur insinuat a morticino comedendo, sicut vos inhibuit dicens: Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam et de advenis, lavabit vestimenta sua et se ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum, et hoc ordine mundus fiet. Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam. Quem vero uno loco peregrinum et advenam dicit, quandoque alibi nominat alienum; veluti cum dicitur: Non faenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem, sed alieno. De his autem advenis, qui peregrinantur inter vos, non vos inter eos, alio loco scriptum est, cum dicitur: Homo quilibet de domoIsraelet de advenis, qui peregrinantur inter vos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et dispergam eum de populo suo. Nullo quippe legis praecepto alium advenam comprehenderis, nisi qui apud vos habitat, ac per hoc subiacet vestro dominio et disciplinae. Unde divina nobis providente gratia, quae vobis omnino omnem terrae possessionem abstulit, ut nullus videlicet apud vos, sed vos apud omnes peregrinemini, nullis nos legitimis vestris sciatis obnoxios.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
