Latin
1.72 to 1.74
Abelard, Dialogus 1.72-74
Not analysed yet
Quod vero praecepto circumcisionis et exemplo Abrahae nos ad circumcisionem urgere niteris, ut eos quoque legissacramentoincludas, quibus tamen nullatenus legem esse datam concedis aut etiam promissionem terrae fieri, quae in pacto circumcisionis statuitur, vide, quam sit invalidum, quod obicis. Cum enim praemisisset Dominus: Circumcidetur ex vobis omne masculinum, atque adiecisset: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius et quicumque non fuerit de stirpe vestra: prorecto per hoc, quod ait "ex vobis" non tantum Abraham et posteros eius comprehendit, sed insuper eos, quicumque ad familiam et possessionem eorum pertinent, ut eis videlicet imperare possent et ad circumcisionem cogere. Unde etiam postquam dixit "et vobis", et postea subdidit, in generationibus vestris tam vernaculus quam emptitius, et deinde adiecit: et quicumque non fuerit de stirpe vestra, per hoc quod dixit: in generationibus vestris et quicumque non erit de stirpe vestra, diligenter expressit, quod superius comprehenderat, cum dixit "ex vobis", non solum videlicet suorum generationes posteriorum, sed etiam familiam, quam possident alienigenarum. Qui etiam sententiam dicendo: Eritque pactum meum in carne vestra, sic dixit generaliter, "in carne vestra", sicut antea dixerat "in vobis". Alioquin multum incongrue esset promissum, quasi non pactum Dei in carne ipsorum appareret, nisi et advenae sicut et ceteri circumciderentur. Unde et per hoc, quod dicitur, "in carne vestra", ipsos quoque advenas comprehendi constat. Illud quoque, quod novissime additam sententiam consummat: Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Quomodo ad praemissa, quibus et advenae iam sunt comprehensi, refertur, nisi et cum advenis pactum suum sit; saltem cum dicitur: Circumcidetur ex vobis, etc. ? Quod vero aeternam quoque animarum beatitudinem ex legitimis vestris vobis esse promissam astruere laboras, vilissimae coniecturae esse ex ipsa lege potest ostendi. Per hoc quippe, quod dicitur cum foedere sempiterno vel in foedus aeternum eos, qui ex praecepto Dei circumcidentur, ei in perpetuum ita foederatos intelligis, ut nec in futuro ab eius gratia disiungantur. Unde et Israelem seu Esau vel plerosque reprobos nullatenus ambigendum est esse salvandos.