# Dialogus 1.75-76

Abelard, Dialogus, 1.75 to 1.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.75

Miror etiam, quod non attendis aeternum sive sempiternum frequenter in lege sic accipi, ut vitae praesentis perseverantiam non excedat. Unde etiam ipso pacto circumcisionis cum praemittitur: Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae et omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, non credo te adeo delirare, ut aeternitatis vocabulo vitae quoque futurae beatitudinem includas, de qua hic superfluum est quidquam praecipere. Saepe etiam, sicut nosti, in ipsis legis operibus, quae in hac tantum vita celebrantur, lex adiungere solet: Legitimum sempiternum erit nobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sic enim, ut ex pluribus aliquid afferamus, exemplum de celebranda festivitate tabernaculorum adiecit. Cum enim praemisisset: Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni diversarum frondium et salices detorrente, et laetamini in Domino, Deo vestro, celebrabitisque solemnitatem eius septem diebus per annum; statim adiunxit: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Qui etiam celebrationem Sabbati septimo die quodam loco instituens ait: Pactum est sempiternum inter me et filiosIsrael, signumque perpetuum. Sed et cum ait Dominus de Hebraeo servo, qui non vult egredi liber, quod erit servus in saeculum, tempus tantum vitae eius comprehendit. Non enim Hebraei servi secundum legem transmittuntur ad posteros, sicut illi, qui de nationibus assumpti sunt. Unde scriptum est: Servus et ancilla sint vobis de nationibus, qui in circuitu vestro sunt, et de advenis, qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos, et haereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. Sufficiebat quippe Domino in remuneratione carnalis populi, qui non nisi terrena sciebat, eam ad tempus vitae tantum praesentis accommodare. Quod vero perfectionem legis commendans asseruisti, ea tantum, quae Moyses praecepit, esse facienda, miror, quod oblitus sis te quidem superius astruxisse laudabiliter multa praeceptis ex gratia superaddi. Quod omnibus esse verissimum pater. Unde et vos nonnullas primas traditiones post legem accepistis, quas utilissimas iudicatis, veluti cum exemplo Danielis cibos regios et vinum respuentis, ne in eis scilicet contaminaretur, vos quoque a nostro abstinetis vino. Sed et Rechabitae praecepto Ionadab, patris sui, vino in perpetuum abstinentes tam praecepta Moysis quam omnes patrum vestrorum traditiones supergressi sunt. Ad quos etiam Ieremias a Domino missus, ut vinum biberent, non est ab eis exauditus. Unde in tantum voce Domini eorum oboedientia commendatur, ut eis promitteret dicens: Pro eo, quod oboedistis praecepto Ionadab, patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, no n deficiet vir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
