# Dialogus 1.82-84

Abelard, Dialogus, 1.82 to 1.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.82

Quid vero haec, obsecro, ad inquinationem animae, ut lectus videlicet cuiusquam contactu etiam polluatur? Quae sunt istae, oro, immunditiae vel pollutiones? Certe illae, quae et ciborum, ut sicut illi vobis vitandi sunt in esu, sic ista in tactu, et sicut illa immunda, quia non edenda, sic ista immunda vel polluta, quia non tangenda, et qui ea tangunt, etiam si compulsi vel ignorantes id faciunt, immundi similiter decernuntur, quia in familiaritate conversationis vitandi usque ad praefixum purificationis terminum. Quae vero manifesta sunt peccata, sicut homicidium vel adulterium et similia, morte potius multantur, quam sacrificiis expiantur. Nec eis talium purificationum indulgetur remedium, quibus salvari, qui ea commiserunt, valeant. Ex quo magis has purificationes ad quandam vitae praesentis honestatem quam ad animae salutem intelligas accommodari. Et cum talium peccata condonari dicuntur, poenas illas corporales, quae pro ipsis institutae sunt, his, qui a conversatione communi separantur, relaxari constat. Numquid enim et aliud intelligendum est peccatum condonari, quam poenam ei debitam relaxari, sive illa sit corporalis sive perpetua? Animae vero reatus, sicut voluntate ipsius committitur, per eius cor contritum ac veram poenitentiae compunctionem statim ita condonatur, ut ulterius pro ipso nullatenus damnetur, sicut dictum est: Dixi: Confitebor adversum me. Postquam enim peccator poenitens apud se constituit se ipsum inde per confessionem accusare, iam in hoc ipso, quod culpa perversae voluntatis, per quam deliquerat, caret reatu, admittit, et poena eius perpetua condonatur, etsi adhuc temporalis ad correctionem servetur, sicut idem alibi commemorat vester Propheta dicens: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Haec me super animae meae salute inquirendo de fide tua seu fide mea consuluisse te satis arbitror. In qua quidem nostrae consultationis collatione id actum esse perpendo, ut nec auctoritate legis tuae, etsi eam a Deo datam recipias, cognoscere possis ad eius sarcinam me debere submittere, tamquam illi, quam nobis exemplo sui Iob praescribit, legi quidquam necessarium sit addi aut illi morum disciplinae, quam de virtutibus ad beatitudinem sufficientibus posteris philosophi nostri reliquerunt. De quo nunc superest praesentis iudicis sententiam audire vel, quod mihi superest, nostrae inquisitionis operam ad Christianum transferre.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
