# Dialogus 1.98-101

Abelard, Dialogus, 1.98 to 1.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.98

Philosophus: Placet utique vehementer tam paucis verbis tantae rei summam exprimi et totius ethicae tam diligenter intentionem comprehendi. Quae quidem intentionis verba ista in se statim rapiunt auditorem et huius disciplinae studium commendant, ut in eius comparatione omnium artium vilescant doctrinae. Quo enim summum bonum ceteris omnibus est excellentius, in cuius fruitione vera consistit beatitudo, constat procul dubio eius doctrina ceteris tam utilitate quam dignitate longe praecedere. Longe quippe aliorum studia infra summum bonum remanent nec beatitudinis contingunt eminentiam, nec ullus in eis fructus apparet, nisi quantum huic summae deserviunt philosophiae tamquam circa dominam occupatae pedissequae. Quid enim ad studium grammaticae vel dialecticae vel ceterarum artium de vera hominis beatitudine vestiganda? Longe omnes inferius ab hac eminentia iacent nec ad tantum se attollere valent fastigium. Sed quaedam genera locutionum tradunt vel rerum aliquas exercent naturas, quasi quosdam gradus ad hanc celsitudinem parantes, cum de ipsa nobis disserendum et aliquas rerum naturas in exemplum vel similitudinem quasi fuerit afferendum, ut per illas quasi quodam pedissequarum ducatu pertingamus ad dominam in illis quidem progressionis nostrae transitum habentes, in hac requiem et nostrae fatigationis finem adepti. Christianus: Gaudeo te huius philosophiae excellentiam tam diligenter attigisse et a ceteris distinxisse, ex quo te in eius studio maxime occupatum intelligo. Philosophus: Recte, inquam, occupatum. Haec quippe sola est naturalis disciplina, quae praeceptis moralibus tanto amplius philosophis congruit, quanto magis eos lege uti et rationibus constat inhaerere, sicut ille vir doctor meminit. Namet Iudaei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Iudaei quippe tantum, quod animales sunt et sensuales, nulla imbuti philosophia, qua rationes discutere queant, solis exteriorum operum m�raculis moventur ad fidem, quasi haec facere solius Dei sit et nulla in eis daemonum illusio fieri possit. Quod quam sit stultum recipere, et magi in Aegypto docuerunt et vos Christus praecipue instruxit, qui de pseudophilosophis Antichristi praemonens eos in seductione hominumtantaoperari miracula testatur, Ut in errorem, inquit, ducantur, si fieri potest, etiam electi.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
