# Heloysae Epistola ad Abeldarum 1.9-11

Abelard, Heloysae Epistola ad Abeldarum, 1.9 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/heloysae-epistola-ad-abeldarum/1.9

Tua itaque, vere tua hec est proprie in sancto proposito novella planta | tio, cuius adhuc teneris maxime plantis frequens ut profitiant neccessaria est irrigatio. Satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est hec plantatio et infirma, etiamsi non esset nova. Unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, iuxta illud apostoli: "Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit." Plantaverat apostolus atque fundaverat in fide per predicationis sue doctrinam Corinthios, quibus scribebat. Rigaverat postmodum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum virtutum divina largita est gratia. Vitis aliene vineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conversam admonitionibus sepe cassis et sacris frustra sermonibus excolis. Quid tue debeas attende, qui sic curam impendis aliene. Doces et ammones rebelles, nec proficis; frustra ante porcos divini eloquii margaritas spargis. Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas considera; qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare; atque, ut ceteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito pensa, ut quod devotis communiter debes feminis, unice tue devotius solvas. Quot autem et quantos tractatus | in doctrina vel exhortatione seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti patres consummaverint, et quanta eas diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra parvitas novit. Unde non mediocri ammiratione nostre tenera conversacionis initia tua iam dudum oblivio movit, quod nec reverentia Dei nec amore nostri nec sanctorum patrum exemplis ammonitus fluctuantem me et iam diutino merore confectam, vel sermone presentem, vel epistola absentem consolari temptaveris; cui quidem tanto te maiore debito noveris obligatum quanto te amplius nuptialis federe sacramenti constat esse astrictum et eo te magis mihi obnoxium quo te semper, ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum. Nosti, karissime, noverunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, ut incomparabiliter maior sit dolor ex amissionis modo quam ex dampno. Quo vero maior est dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia; non utique ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. Solus quippe es qui me contristare, qui me letificare seu consolari valeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas | et nunc maxime cum universa que iusseris in tantum impleverim ut cum te in aliquo offendere non possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem. Et quod maius est dictuque mirabile, in tantam versus est amor insaniam ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, cum ad tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. Nichil umquam (Deus scit) in te nisi te requisivi: te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii federa, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius ac validius videretur, dulcius mihi semper extitit amice vocabulum aut, si non indigneris, concubine vel scorti; ut, quo me videlicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentie tue gloriam minus lederem. Quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistola pro consolatione directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis thalamis revocare conabar exponere non es dedig | natus, sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio, libertatem vinculo preferebam. Deum testem invoco, si me Augustus universo presidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, karius mihi et dignius videretur tua dici meretrix quam illius imperatrix.

---

Abelard, Heloysae Epistola ad Abeldarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/epistola.html.
