Latin
1
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prisca fides sileat saecli monumenta prioris,
Laudet, &inuentis fama sit aequa nouis.
Nec modò Pyramidum iactet fastigia Nilus,
Nec Pharias vltrà Memphis adoret opes.
Roma triumphales taceat, quos extulit Arcus,
Marmore nec vario structa Trophaea canat.
Nec miram in speciem Poenis digesta columnis
Porticus intonso concelebranda Deo est.
Quis nunc decantet Circos, coeloque Colossos
Aequatos, Pariis caesaque signa iugis?
Singula sic aeui quae attriuit cana vetustas,
Vt maneat Praeter nomen inane nihil.
Est vbi Pompei gradibus sublime Theatrum?
Dignaque sydereis Amphitheatra tholis?
Cuncta nouo Ortelij cedant ea prisca Theatro:
Quod structum ingenio est, fine carebit opus.
GERARTVS FALKENEVRGIVS
NOVIOMAGVS.
Ειπὲ τὶ σημαίνει Ὀρθήλιος;' ἢλιος ὀρθός.
Πῶς; δὅτι γαιογράφων ἢλιος ἄλλος ἔφυ.
Κόσμον ὅλον γὰρ ἄριστα μιῇ διεγράψατο βίβλῳ.
Τόνδε τις εὖ καλέοι καὶ νεοκοσμογόνον.
TRIACO CAROLI V. AVG. ROM. IMP. F. IN
DIARVM HISPANI
ARVMQVE, ETC. RE
GI, OMNIVM AETA
TVM ET TOTIVS OR
BIS AMPDISSIMI
IMPERII MONAR CHAE.
ABRAHAMVS ORTE
LIVS ANTVERPIA
NVS DED. CONSE
CRATQVE. Aij
QUINQVE
ORBIS PAR TES. EVROPA.
BRVGENSIS I. C. ῬΑΨΩΔΙΑ ἙΚΑΤΟΣΤΙΧΟΣ,
FRONTISPICII
EXPLICATIO.