Latin
PTOLEMAEVS ALEXANDRINVS
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Tota haec Orbis pars hodie circumnauigata est, praeter eum tractum qui Septentrionem aspicit, cuius littora nondum perlustrata sunt. A Septentrione in Meridiem descendit sub forma duarum Peninsularum, quae tenui Isthmo discernuntur. Ea Peninsula quae Septentrionalior est, Nouam Hispaniam, Mexicanam Prouinciam, Terram Floridam, &Terram nouam compraehendit. Meridionalior verò (quae Terra firma Hispanis vocatur) Peruuiam, Bresiliamque continet. Quarum omnium Regionum cognitionem legere potest Geographiae studiosus apud Leuinum Apollonium, Petrum Martyrem Mediolanensem, Maximilianum Transsyluanum, qui Latina lingua de iis scripserunt. Plura non negligenda etiam videre sunt inter lesuitarum epistolas. Promittit &Postellus Commentaria rerum Atlanticarum. Hi sequentes ex professo de ea scripserunt: sed vernacula lingua omnes, quae vtplurimum Hispanica est; sed Italica interpretati magna ex parte etiam extant.