# Theatrum orbis terrarum 24-2

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, HIBERNIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/24-2

HIBERNIA. HIBERNIA Britanniae Insulae ab Occidentali parte vicina, caelo & solo non multum differt, nisi quòd montosior est, & aquis abundantior, quippe quae in aeditissimis etiam montibus passim paludes & stagna habet. Vrbs Dublinum totius Insulae caput. Pars Insulae Orientalis quae Angliam respicit, eidem Regno paret: reliqua pars, quae occidentalem spectat, tota syluestris est incultaque, & à pluribus Regulis possidetur. Haec ferè delibauimus ex Polidoro Virgilio, qui fusissimè, doctissimeque has Britannicas Insulas descripsit. Idem Paulus louius; loannes Maior Scotus; Robertus Coenalis, Perioche. 2. de re Gallica; Gregorius Lilius; Syluester Gyraldus Cambrensis; Guilielmus Paradinus; Ant. Sabellicus; Enn. 10. lib. 5; Beda Presbyter; Est & fragmentum Historiae Britannicae Humfredi Lhuyd apud nos, in quo hanc Insulam Britannicam (quae Angliam & Scotiam hodie continet tam singulari diligentia describit, vt omnes ceteros scriptores hallucinasse in ea describenda videantur. De veterum Britannorum moribus & legibus scripsit Commentarium Daniel Rogerius cognatus noster, sed nondum edidit; vt antiquiores, vti Caesarem, Tacitum, & ceteros sileam. Scotiam seorsim descripsit Hector Boëthus magno volumine. De MONA Druidum Insula, antiquitati suae restituta, habes in calce huius libri, Humfredi Lhuyd doctissimam Epistolam. HISPANIA Straboni corio bubulo humi protenso comparatur. Ea pelago vndique cingitur, nisi qua parte Pyrenaei montis obiectu à Galliis diuiditur. Habet Hispania ab Ortu, montem Pyrenaeum: qui à Veneris Templo siue Promontorio exortus, prope Illiberos (Colibre hodie) in Oceanum procurrit Britannicum, atque hac parte maximè angusta est; adeò vt ego, dum per Cantabriam iter facerem (inquit Vaseus) in Monte Diui Adriani, nisi fefellit aspectus, vtrumque mare me vidisse meminerim, Oceanum videlicet, cui eramus proximi: atque eminus, quantum oculorum prospectus ferre poterat, Mediterranei maris albicantes fluctus. A Septentrione autem clauditur Oceano Cantabrico; ab Occasu mari Occiduo; à Meridie Freto Herculeo, & mari Balearico. Diuiditur verò Hispania in tres Prouincias; Baeticam.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
