# Theatrum orbis terrarum 24

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, FRATER MARCVS NIZZENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/24

Hi Comitatus in septemdecim diuisi sunt Pontificales Iurisdictiones, quas Graeci dicunt Dioeceses. Haec autem Anglia ab Ortu & Austro terminatur Oceano: ab Occasu Solis Wallia & Cornubiae finibus; à Septentrione Tueda flumen est, quod discriminat eam à Scotis. Terra est frugifera, pecore maximè abundans: quò fit, vt incolae quasi plures pecuarij quàm aratores sint; quòd magis fermè pabulo quàm aruo colendo studeant; sic vt tertia propemodum terrae pars tantùm pecori relicta sit inculta. Regio est quocunque anni tempore temperatissima, atque caeli nulla grauitas, adeò vt rari sint morbi, & inde minor Medicinae vsus, quàm alibi. Terraemotus hic ferè nunquàm. Fulmina admodum rara. Solum est foecundum. Sed vinum tellus non gignit. Pro vino cereuisia in vsu est. Colles passim multi, nullis arboribus consiti, neque aquarum fontibus irrigui, qui herbam tenuissimam atque breuissimam producunt, quę tamen ouibus abundè pabulum suppeditat; per eos ouium greges candidissimi vagantur; quae, siue caeli, seu bonitate terrae, mollia, & longè omnium aliarum Regionum tenuissima ferunt vellera. Hoc vellus verè aureum est, in quo notissimum insulanorum diuitiae consistunt: nam magna auri & argenti copia à negonciatoribus eiusmodi imprimis coëmendae mercis gratia, in Insulam quotannis vndique apportatur. Canes praestantissimos habet. Piscium omnis generis copia redundat. Ostrea non alibi delicatiora, nec plura. Fert aurum, argentum, stannum, plumbum; & ferrum, sed eius exigua copia. TIA. SCOTIA reliquam Insulae partem sibi vendicat; quae passim Portus habet tutos, & aditus marinis aquis peruios: Item lacus, paludes, fluuios longè plenissimos piscibus. Linguam habent cum Anglis communem. Et cùm rarae hic siluae, ignem faciunt ex nigro carbone, quem ex terra effodiunt. Differunt ab Anglis, Legibus & Institutis: quia isti Ciuile ius vsurpant, illi verò municipale tantùm habent.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
