# Theatrum orbis terrarum 25

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, HIBERNIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/25

Lusitaniam & Tarraconensem. Baetica à Septentrione clauditur Ana fluuio, ab Occasu habet eam Atlantici Oceani partem, quae est inter ostium Anae & Fretum Herculeum; à Meridie mare Balearicum, quod est inter Fretum Herculeum, & Charidami promontorium, quod vulgò appellari dicunt Cabo de Gata. Ab Oriente terminatur linea ducta ab hoc Promontorio per Castulonem ad Anam fluuium. Dicta est Baetica à Baeti fluuio memorabili, qui Prouinciam totam intersecat: qui ortus in saltu Tygensi, decurrit in Oceanum Atlanticum: atque hodie vocatur vocabulo Arabico Quadalquibir, quod sonat, Fluuium magnum. Haec Prouincia posterius à Vandalis habitatoribus Vandalicia dicta, hodie quoque corrupto vocabulo Andalusia dicitur. Lusitania habet à Septentrione Durium fluuium, ab ostio ipsius, vsque ad pontem, qui est contra Septimancas: ab Occasu eam Atlantici Oceani partem, quae est inter ostia Anae & Durij fluuij: a Meridie Baeticam: ab Oriente terminatur à Tarraconensi, linea ducta ab Oretania veteri, vsque ad pon tem, qui habet è regione Septimancas. Lusitania habet nomen à Luso Liberi Patris filio, & Lysa eiusdem Liberi socio, cum Luso Bacchante: vnde nunc, à Luso, Lusitania; nunc à Lysa, Lysitania dicitur. Reliqua Hispaniae pars pertinet ad Tar raconensem Prouinciam, quae à Tarracone Ciuitate nomen accepit, eius Prouinciae Metropoli, Ciuitate ad excipiendas Principum peregrinationes, vt inquit Strabo, egregie nata: & in qua Imperatores Iurisdictionem agitabant. Complectitur haec Regio Murciae Regnum, & Valentiae, & Aragonum cùm Cathalonia, Castellam Veterem, Nauarrae Regnum, Portugalliam Interamnem, Galletiae Regnum, Asturias, totam Cantabriam. Haec Vaseus in suo Chronico Hispaniae, apud quem plura. Vide & Marineum Siculum. Marium Aretium Damianum à Goes; Franciscum Taraffam. Et quos idem Vaseus in eodem Chronico Cap. 4. Hispaniae scriptores recitat. Ex veteribus quoque consulendi sunt Caesar, Strabo, & ceteri, quos Damianus à Goes in libello, Hispania inscripto, indicat. Extat & libellus Viatorius Alonsi de Meneses Hispanicè scriptus, continens totius fere Hispaniae itineraria, in quibus etiam distantias locorum annotauit.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
