Latin
HIBERNIA
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Pyrenaeis enim iugis ad Occasum includitur, &ab Hispania secluditur; Ad Septentrionem &Boream, Gallico Britannicoque Ocesano; Ad Orientem autem Solem, Rhenus illi paribus penè spatiis &Alpibus in Oceanum, quibus Pyrenaeum iugum ex interno mari ad externum procurrit: qua Meridiem spectat, Narbonense illi protenditur pelagus. A candore autem populi nuncupata est Gallia. Nam montes &rigor caeli, ab ea parte Solis ardores excludunt, quò fit, vt candida corpora non colorentur. Hinc Graeci Gallos, Galatas vocant, propter lacteum gentis colorem: γαλα enim eis est, quod nobis lac: à quo nomine Latini Gallos deflexêre; Hanc etymologiam omnes ferè scriptores probant; sunt tamen qui hanc derident; atque eam potius à pluuia, quod Hebraeis Galal, &antiqua Britannorum lingua Glau dicitur, nomen habere putant, quasi impluuiati vel inundati ab ipso diluuio (cùm gens antiquissima sit) vocentur. Huius Regionem olim in Cisalpinam &Transalpinam diuisere. Cisalpinam dixerunt, quam hodie ferè communi vocabulo Lombardiam vocamus, quae Italiae pars est; Transalpinam, quae his quinque metis, Rheno nempe, Oceano, Pyrenaeis montibus, Mediterraneo mari, &Alpibus finitur. Hanc Transalpinam, Caesare in suis Commentariis teste, triplicem fecêre; Belgicam, Celticam, &Aquitanicam. Belgicam quae Oceano, Rheno, Matrona, &Sequana fluminibus inciuditur, hodieque maiore ex parte lingua Teutonica vtitur, &Germania inferior vocatur. Celticam siue Lugdunensem, quae Garumna, Matrona, Sequana, &Rhodano fluminibus complectitur. Haec nunc Francia dicitur. Celtae enim à Francis Germaniae subacti, Franci Occidentales coepêre dici, à quibus ipsa prouincia denominatur. Aquitanicam, ab obliquis aquis, Ligeris dicta, Aremorica antè appellata, à Garumna ad Oceanum, &Pyrenaeos montes extenditur. A Circio verò Septentrionali vento Occidentem versus Oceanum habet, qui Aquitanicus sinus dicitur, ab Occasu Hispaniam, à Septentrione Lugdunensem prouinciam, à Meridie Narbonensem; Corporibus hominum, &lingua à ceteris differt, hodieque Gasconia dicitur. Hîc Gallorum antiquus terminus. Sed Gallorum Regio, quae hodie Regni nomine gaudet, atque vernaculo vocabulo Franciae Regnum vocant, non tam latè patet, sed tantum versus Septentrionem angustior est, quantum illi linea ab Argentorato ad Rhenum sito, Iccium portum (hodie Cales) vsque ducta adimit; Compraehenditque omnem eam terrarum tractum, qui hac linea, Oceano, Pyrenaeis, mari Mediterraneo, Alpibusque montibus continetur. Gallias omnes descripsit integro volumine Robertus Coenalis; Deque iis vide etiam Gilbertum Cognatum Nozorenum; lohannem Marium; Postellum in libello Vniuersitatis; Aimoinum in fronte Historiae Francorum; Sebastianum Munsterum; Et ceteros Orbis descriptores; Ex veteribus ante omnes Caesarem. Scripsit &Claudius Champierius Lugdunensis vernacula lingua, opusculum de praecipuorum totius Galliae Oppidorum originibus; Simphorianus huius ater eius flumina; Aquarumque &fontium miracula. Lutetiam Parisiorum descripsit carmine Eustathius à Knobelsdorf. REGIO. ANNO ab Orbe condito. 1791.