# Theatrum orbis terrarum 29

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, LIMANIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/29

BONONIENSES. DE hoc tractu Bononiensi sic dicit Robertus Coenalis, de re Gallica libri. II. Perioche. III. De Gessoriaco Morinorum portu rectè cum Meiero dixerim, verè dici Boloniam maritimam, à qua ad Douerium portum Angliae, breuissimus est traiectus. Gessoriacum autem nauale (quod falsò Gan dauum Bilibaldus affirmat) potius crediderim esse Castellum, nunc Cassel. Sunt, qui alio nomine Petressam vocant, & Scalas, vulgò Scales. Porrò ex Boloniae situ facilè est coniectare, an Iccius portus dici debeat. Qua in re ne quis haesitet, illud ex Strabone sciendum, Interiectum maris ab Iccio in Angliam, trecenta viginti, nec amplius, stadia complecti; quae ex aequo constituunt milliaria quadraginta. Porrò Tabulae recentiores designant à Bolonia ad Douerium milliaria Anglicana sexdecim, nempe Italicis longiora, à Calesio verò octodecim. Quo liquidò constat, à Bolonia in Angliam traiectum esse breuissimum. Differunt itaque portus Gessoriacus, & Gessoriacum nauale: quod nouissimum si quis Cassetum dixerit, nolim cum eo contendere. Haec ille. Hanc ipsam Boloniam his verbis depingit Arnoldus Ferronius, qui Pauli Aemylij historiam Gallicam ad sua vsque tempora deduxit. Est autem Bononia & inferior, quam vocant, & superior. Bononia inferior, vicus non septus moenibus ante Anglorum aduentum; Ibi fanum Diuo Nicolao Sacratum, & aliud Franciscanorum Sodalium. Mare Anglicum, vicum alluit: prope Fanum sodalium, quod non longè abest à mari, facillimus traiectus in Angliam. Abest à Bononia superiore centum ferè passus, & eò quid fortè amplius. At Bononia superior, cincta moenibus validissimis. Ibi fossae praealtae, muros ambientes. Totus ille locus sabulosus, ex eo genere, quod sabulum feruens maritimi homines vocant. Vnde Boloniae nomen à feruenti sabulo, Gallico nomine inditum putant, tametsi vetus esse nomen ex Amm. Marcellino esse videamus. Hactenus Ferronius.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
