# Theatrum orbis terrarum 3

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/3

IMMENSAM Terrae molem, vastique meatus
Oceani, toto sparsas & in aequore terras,
Scriptorum multi veterum multique recentum
Ingenio praestanti & rerum divite censu
Hactenus aggreßi, triplices tantummodo partes
Invenère Orbis, quas nec describere plenè
Posse datum est. Nostro id longè felicius aevo
Praestitit ORTELIVS multò majoribus ausis:
ORTELIVS, quem quadrijugo super aera curru
Phoebus Apollo vehi secum dedit, unde jacentes
Lustraret terras circumfusumque profundum.
Hinc olli Phoebum, qui conspicit omnia, prorsus
Ignotas, alio penitus penitusque sub Orbis
Axe sitas monstrasse plagas, solisque retectas
Indigenis, Orbémque novum, gentésque, virósque
Detexiße ferunt, mundique arcana remoti.
Ille igitur studiis quò consulat, hocce THEATRVM
ORBIS TERRARVM toti communicat Orbi.
In quo non veterum errores, incertáve tradit
Somnia, sed tripode ex ipso certißima visa.
Quóque magis mirère, tribus superaddit Orbis
Partibus hîc binas alias, quas nemo priorum
Vel fando audierat. Frontem solùm adspice libri,
Invenies etiam quod te pictura docebit.
Arce sedet summa solio Regina superbo
EVROPE, cujus viridis fastigia lambit
Pampinus, & dulci vitis fecunda racemo.
(Nam colit Europe Bacchum, Bacchus colit illam)
Dextra manus sceptrum gestat, clavumque sinistra
Admotum sphaerae, caput est insigne corona.
Haec reliquis Nymphis excelsior omnibus una est,
Et latè, auspicibus quondam victricibus armis
ASIA.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
