Latin
BVRGVNDIAE
Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
BVRGVNDIAE COMITATVS. BVRGVNDIA duplex, altera Inferior, quae &Regia vocatur; haec Ducatus nomine gaudet, olim Heduorum Regio: altera Superior, quae Imperatoria vocatur (Marliano teste) &Comitatus nomine censetur. Hanc olim habuerunt Sequani: Eam haec Tabula continet. Cuius Regionis fertilitatem haud facilè quis dixerit, ita enim in omni frugum genere foecunda est, vt semper vilissimo precio frumenta, vina, olea, ibidem veneant: carnibus, &omnibus denique ad victum necessariis superabundat; ita, vt altera Italia, situ, aëris amoenitate, &salubritate, videatur. Hominum proceritas ac corporum pulchritudo omnibus nota est: nec minus apud omnes eorum virtus clara est. Cuius Metropolis est Bisontium. Sed singulas eius Vrbes descriptas, habes apud Cognatum Nozerenum. Vide &Paradinum: nec non Robertum Coenalem. GERMANIA Europę terrarum maxima, multis distincta nominibus; cuius termini ab Auctoribus, vt quisque sui temporis rationem sequutus est, adeò variè describuntur, vt triplicem quasi Germaniam, secundum eius aetatem, facere videantur; Venterem nempe, Mediam, &Recentem. Veterem vocabimus Berosianam, quam Rheno, Oceano, Tanai, Ponto Euxino, Danubio, eiusque accolis circumscribit.