# Theatrum orbis terrarum 30-2

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, BVRGVNDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/30-2

BVRGVNDIAE COMITATVS. BVRGVNDIA duplex, altera Inferior, quae & Regia vocatur; haec Ducatus nomine gaudet, olim Heduorum Regio: altera Superior, quae Imperatoria vocatur (Marliano teste) & Comitatus nomine censetur. Hanc olim habuerunt Sequani: Eam haec Tabula continet. Cuius Regionis fertilitatem haud facilè quis dixerit, ita enim in omni frugum genere foecunda est, vt semper vilissimo precio frumenta, vina, olea, ibidem veneant: carnibus, & omnibus denique ad victum necessariis superabundat; ita, vt altera Italia, situ, aëris amoenitate, & salubritate, videatur. Hominum proceritas ac corporum pulchritudo omnibus nota est: nec minus apud omnes eorum virtus clara est. Cuius Metropolis est Bisontium. Sed singulas eius Vrbes descriptas, habes apud Cognatum Nozerenum. Vide & Paradinum: nec non Robertum Coenalem. GERMANIA Europę terrarum maxima, multis distincta nominibus; cuius termini ab Auctoribus, vt quisque sui temporis rationem sequutus est, adeò variè describuntur, vt triplicem quasi Germaniam, secundum eius aetatem, facere videantur; Venterem nempe, Mediam, & Recentem. Veterem vocabimus Berosianam, quam Rheno, Oceano, Tanai, Ponto Euxino, Danubio, eiusque accolis circumscribit.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
