# Theatrum orbis terrarum 30

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum, VEROMANDVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/30

NENSIS ORA MARITIMA. HVIVS Tractus loca celebriora describit Guilielmus Paradinus his verbis; Arelatem Sextanorum Coloniam fuisse tradunt scriptores. Ea Ciuitas ad Rhodanum vndique septa est paludibus; in quibus hodie praeferoces aluntur boues. Olim nobile Emporium fuisse, Strabo Auctor est his verbis; Narbo (inquit) amplissimum eius Regionis Emporium, supra exitum Ataxis fluminis, Narbonensemque lacum, iacet: Rhodano autem adiacet Oppidum Emporiumque non paruum, Arelate. Arelate vicinae sunt aquae calidae, apud quas Sextius, vt idem Strabo ait, oppidum su nominis aedificauit, vocauitque hoc, Aquas Sextias. Condendi Oppidi consilium fuit, vt illic Romanum collocaret praesidium. Illic caesos fuisse Cymbros à Mario, scri bit D. Hieronymus. Arausio (hodie Orange) Cabilonensium Imperio olim insignis; in qua Theatri ingentis ruinas, & stupendi operis murum quadrato affabrè lapide vidimus, & cui, haud scio, an Gallia vniuersa similem habeat. Est & ad portam qua Lugdunum spectat, Arcus triumphalis, cum insculpta Equestri pugna, quam diu magna voluptate spectauimus. Huc & Nemausum pertinet, Amphitheatro antiqui operis visendum, (Arenas vocant) Mirùm illuc ostendi subterraneum meatum, qui per transuersum Rhodanum sub ipso alueo ductus, in procul dissitam perueniat ciuitatem. Est & Basilica Plotinae, quam Hadrianus Imp. exaedificauit, Auctore Spartiano. &c. Haec ex Paradino. Sed accuratissimè descripsit hanc Vrbem, iconibusque eius antiquitates ob oculos ponens, loannes Poldo Albenas, Idemque locorum vicinorum situm, & antiquas appellationes diligentissimè perquirit. De hoc vide quoque apud Strabonem lib. 4. Vide etiam Guntherum Ligurinum Poëtam. Huius Tabulae archetypum sua manu descriptum nobis communicauit D. Carolus Clusius amicus noster.

---

Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
